圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#895

学习本章节

  
/10837  
  

895. Quod ‘aruerunt aquae de super terra’ significent quod falsitates tunc non apparerent, constat ab illis quae dicta sunt; in specie significant quod falsitates separatae sint a voluntariis hujus hominis Ecclesiae; ‘terra’ significat hic hominis voluntatem, quae non est nisi cupiditas, quare dicitur quod ‘aquae aruerint de super terra’; humus ejus est, ut prius dictum, in parte hominis intellectuali, cui inseminantur vera; nusquam in parte ejus voluntaria, quae ab intellectuali in homine spirituali separata est; quare in sequentibus hujus versus dicitur ‘quod arefactae sint facies humi’:

apud Antiquissimae Ecclesiae hominem fuit humus in parte ejus voluntaria, cui inseminavit Dominus bona; de ex bonis nosse et percipere potuit verum, seu ex amore habere fidem; si nunc idem fieret, non potuisset non homo in aeternum perire, nam voluntas ejus prorsus corrupta est: quomodo inseminatio in partem voluntariam et in partem intellectualem hominis’ se habeat,

[2] inde constare potest quod Antiquissimae Ecclesiae homini quidem fuissent revelationes, per quas in perceptionem bonorum et verorum ab infantia initiaretur, sed qua in voluntaria ejus parte inseminabantur, percipiebat absque nova instructione innumera sic ut ex uno communi, a Domino nosset particularia et singularia, quae nunc discere et sic scire debent, et vix tamen millesimam eorum partem scire possunt; nam homo Ecclesiae spiritualis nihil novit nisi quod discit; et quod sic scit, retinet et credit verum esse; immo si discit falsum, et hoc imprimitur ei sicut foret verum, etiam credit, quia non habet aliam perceptionem quam quod ita sit, quia ita persuasus: qui conscientiam habent, ex conscientia aliquod dictamen habent, sed non aliud quam quod verum sit, quia sic audiverunt et didicerunt; hoc conscientiam eorum format, quod constare potest ab iis qui conscientiam falsi habent.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.