圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#875

学习本章节

  
/10837  
  

875. Quod ‘non invenit columba quietem volae pedis sui’ significet quod nihil boni et veri fidei adhuc potuisset radicem figere, constat a significatione ‘columbae’, quod sit verum fidei, tum a significatione ‘quietis volae pedis’, quod sit radicem figere; quod radicem non possit figere, causa in sequentibus dicitur, nempe quod falsitates adhuc superfluerent: sed quomodo hoc se habet, non intelligi potest nisi sciatur quomodo fit regeneratio hominis spiritualis;

[2] apud hunc hominem cognitiones fidei ex Verbo Domini, seu ex doctrinalibus inde, quae Antiqua Ecclesia habuit ex revelatis Antiquissimae Ecclesiae, implantandae memoriae ejus, et inde mens ejus intellectualis instruenda; sed quamdiu ibi falsitates superfluunt, non possunt vera fidei, utcumque inseminata, radicari; haerent solum superficie tenus seu in memoria; nec fit humus apta antequam falsitates discussae sunt ut non appareant, ut prius dictum est;

[3] ipsa humus apud hunc hominem praeparatur in mente ejus intellectuali, quae dum praeparata est, tunc a Domino insinuatur bonum charitatis, inde conscientia, ex qua dein agit, hoc est, per quam Dominus operatur bonum et verum fidei: ita distinguit Dominus intellectuali hujus hominis ab ejus voluntariis, sic ut nusquam uniantur; quae si unirentur, non potuisset non in aeternum perire;

[4] apud hominem Antiquissimae Ecclesiae unita fuerunt voluntaria intellectualibus, ut quoque sunt apud angelos caelestes; sed apud hominem hujus Ecclesiae non unita sunt, nec apud hominem spiritualem uniuntur; apparet usque sicut bonum charitatis quod facit, quasi sit ex ejus voluntate, sed est solum apparentia et fallacia; omne bonum charitatis quod facit, est solius Domini non per voluntatem, sed per conscientiam; si Dominus vel tantillum remitteret ut homo ex voluntate propria ageret, pro bono faceret malum ex odio, vindicta et crudelitate;

[5] similiter se habet cum vero quod homo spiritualis cogitat et loquitur, nisi ex conscientia et sic ex bono Domini cogitaret et loqueretur, nusquam aliter posset cogitare et loqui verum quam diabolica turba, cum se lucis angelos fingunt: haec clarissime patent in altera vita. Ex his constat quomodo fit regeneratio, et quid sit regeneratio spiritualis hominis; scilicet quod sit separatio partis ejus intellectualis a voluntaria per conscientiam quae a Domino in intellectuali ejus parte formatur, ex qua quod fit, apparet sicut quod ab ejus voluntate, sed est a Domino.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.