圣经文本

 

Genesis第8章

学习

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4835

学习本章节

  
/10837  
  

4835. 1 ‘Veni ad uxorem fratris tui, et leviratum praesta illi’: quod significet quod continuaret illud, nempe repraesentativum Ecclesiae, constat ex significatione ‘venire 2 seu intrare ad uxorem fratris, et leviratum praestare illi’ quod sit conservare et continuare illud quod est Ecclesiae. Quod in lege Mosaica mandatum est, si quis moreretur absque prole, quod frater ejus duceret viduam uxorem ejus et excitaret semen fratri suo, et quod primogenitus vocaretur ex nomine fratris defuncti, at reliqui filii forent illius, hoc vocabatur leviratus; quod hoc statutum non fuerit novum quid in Ecclesia Judaica, sed quod etiam in usu prius, constat ex his: similiter ac plura statuta quae mandata Israelitis per Mosen, sicut quod non ducerent uxores ex filiabus Canaanitarum, et quod ducerent intra familias, Gen. 24:3, 4; 3 28:1, 2; inde et ex pluribus 4 aliis, patet 5 quod Ecclesia prius fuerat in qua talia fuerunt instituta, qualia dein promulgata et injuncta filiis Jacobi; quod altaria et sacrificia etiam ab antiquo tempore in usu fuerint, patet ex 6 Gen. 8:20, 21; 22:3, 7, 8 7 ; inde liquet quod Ecclesia Judaica non fuerit aliqua nova Ecclesia, sed quod esset resuscitatio Ecclesiae Antiquae quae perierat.

[2] Qualis lex leviratus fuerat, constat apud Mosen,

Si habitaverint fratres una, mortuus autem fuerit unus de illis, nec filius illi, non nubet uxor defuncti foras viro alieno, levir ejus intrabit ad illam, et accipiet illam sibi in uxorem, et sic leviratum praestabit illi: tunc fiet, primogenitus quem pepererit, stabit super nomine fratris ejus defuncti, ut non deleatur nomen ejus ex Israele: quod si non voluerit vir ducere fratriam suam, ascendet fratria ejus ad portam ad seniores, et dicet, Renuit levir meus excitare fratri suo nomen in Israele, non vult leviratum mihi praestare; tunc vocabunt illum seniores urbis ejus, et loquentur ad illum, qui si steterit et dixerit, Non cupio ducere eam, accedet fratria ejus ad illum in oculis seniorum, et extrahet calceum ejus desuper pede ejus, et exspuet in facies ejus, et respondebit et dicet, Sic fiet viro qui non aedificat domum fratris sui; unde vocabitur nomen ejus in Israele, domus exuti calceum, Deut. 25:5-10;

[3] qui non novit quid leviratus repraesentat, non aliter credere potest quam quod solum esset nominis conservandi causa, ac inde hereditatis, sed conservatio nominis et hereditates non tanti erat ut ideo frater cum fratria conjugium iniret; sed injunctum fuit ut per id repraesentaretur conservatio et continuatio Ecclesiae; conjugium enim repraesentabat conjugium boni et veri, hoc est, conjugium caeleste, proinde etiam Ecclesiam, nam Ecclesia est Ecclesia ex conjugio boni et veri, et cum Ecclesia in hoc conjugio est, tunc unum facit cum caelo, quod est ipsum conjugium caeleste; et quia conjugium illa repraesentabat, ideo ‘filii et filiae’ repraesentabant et quoque significabant vera et bona 8 ; quapropter ‘improlis esse’ significabat deprivationem boni et veri, ita quod nullum Ecclesiae repraesentativum amplius in illa domo esset, consequenter quod extra communionem 9 praeterea ‘frater’ repraesentabat bonum consanguineum, cui conjungeretur verum quod per ‘uxorem viduam’ repraesentabatur; verum enim non alii bono quam suo et consanguineo conjungi potest ut sit verum quod vitam habeat, et producat fructum, et sic continuet id quod est Ecclesiae; hoc perceptum est 10 in caelo per ‘leviratum’.

[4] Quod si nollet leviratum praestare, fratria extraheret calceum desuper pede ejus, et exspueret in facies ejus' significabat quod sicut qui absque bono et vero externo et interno destrueret illa quae Ecclesia essent, calceus enim est externum n. 1748, et facies internum, n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796 11 ; exinde patet quod per ‘leviratum’ repraesentaretur conservatio et continuatio Ecclesiae. Sed cum repraesentativa internorum 12 per Adventum Domini cessarunt, tunc lex illa abolita est.

Se habet hoc sicut anima seu spiritus hominis et ejus corpus; anima seu spiritus hominis est internum ejus et corpus est externum; aut quod idem, anima seu spiritus est ipsa effigies hominis, corpus autem est ejus imago repraesentativa; cum resurgit homo, tunc imago repraesentativa seu externum ejus quod est corpus, exuitur, nam tunc in interno seu in ipsa effigie est. Se habet hoc quoque sicut qui in tenebris est, et ex illis videt quae lucis sunt, seu quod idem, sicut qui in luce mundi, et ex illa videt qua sunt lucis caeli; lux mundi enim respective ad lucem caeli est 13 instar tenebrarum; in tenebris seu in luce mundi non apparent illa quae sunt lucis caeli qualia in se sunt, sed sicut in imagine repraesentativa, prout mens hominis in ejus facie; quapropter cum lux caeli apparet in suo claro, tunc dissipantur tenebrae seu imagines repraesentativae 14 ; hoc factum est per Adventum Domini.

15 Et excita semen fratri tuo': quod significet ne pereat Ecclesia, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit verum ex bono, seu fides charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610, 16 1940, 2848, 3310, 3373, 3671; simile etiam per primogenitum, qui staret super nomine fratris defuncti, significatur n. 352, 367, 2435, 3325, 3494; ‘id semen excitare fratri’ est continuare id quod est Ecclesiae, secundum illa quae mox supra n. 4834 dicta sunt, ita ne pereat Ecclesia.

脚注:

1. The Manuscript has here repeats 4834 and inserts 4835 before number at end of this.

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition.

4. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition.

5. manifestum est

6. videatur

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts ut pluries ostensum est.

9. et

10. fuit

11. sicut qui absque bono interno et externo destrueret illa quae Ecclesiae essent, facies enim est internum, et calceus est externum

12. The Manuscript inserts Ecclesiae.

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. The Manuscript inserts et apparent res, quemadmodum in se sunt.

15. The Manuscript inserts 4835

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.