圣经文本

 

Genesis第6章

学习

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino#50

学习本章节

  
/65  
  

50. (iv., ( Quod ubi dicitur "spiritus "de Domino, intelligatur Divina Ipsius vita, ita Ipse Dominus, constat ex his:-

"Quem... misit Pater, verba Dei loquitur; non... ex mensura dedit Deus Ei spiritum; Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius" (Johannem 3:34-35).

"Exibit virga de trunco Jischaji,... quiescet super Ipso spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et virtutis" (Esaiam 11:1-2).

"Dedi spiritum meum super illum, judicium gentibus proferet" (Esaiam 42:1).

"Veniet sicut flumen angustum, spiritus Jehovae signum inferet in illo; tunc veniet Zioni Redemptor" (Esaiam 59:19-20).

"Spiritus Domini Jehovih super Me,... unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus" (Esaiam 61:1; Lucam 4:18).

"Jesus cognoscens spiritu suo, quod sic cogitarent intra se..." (Marcum 2:8).

"Exultavit spiritu Jesus, et dixit (Lucam 10:21).

"Jesus turbatus spiritu suo" (Johannem 13:21).

Jesus "suspirans spiritu suo" (Marcum 8:12).

[2] Spiritus pro Ipso Jehovah seu Domino:

"Spiritus Deus est" (Johannem 4:24).

"Quis direxit spiritum Jehovae, aut quis vir consilii Ipsius?" (Esaiam 40:13; Sachariam 4:6.)

"Spiritus Jehovae duxit illos per manum Mosis" (Esaiam 63:14).

"Quo abivero a spiritu tuo, et quo... avolavero?" (Psalmus 139:7.)

"Dixit Jehovah Non per robur, sed per spiritum meum faciet" (Sachariam 4:6).

"Illi exacerbarunt spiritum sanctitatis Ipsius; unde conversus est illis in hostem" (Esaiam 63:10; Psalmus 106:33).

"Non arguet spiritus meus hominem in perpetuum, quia caro est" (Genesis 6:3).

"Non... in aeternum litigabo,... quia spiritus coram Me deficeret" (Esaiam 57:16 1 ).

"Blasphemia contra Spiritum Sanctum non remittetur; sed qui dixerit verbum contra Filium hominis remittetur" (Matthaeum 12:31-32; Marcum 3:28-30; Lucam 12:10):

"Blasphemia contra Spiritum Sanctum," est blasphemia contra Divinum Domini:" (verbum) contra Filium hominis," est aliquid contra Verbum, sensum ejus aliter interpretando; "Filius hominis" enim est Dominus quoad Verbum, ut supra ostensum est.

脚注:

1. 16 pro "17"

  
/65