圣经文本

 

Genesis第6章

学习

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#598

学习本章节

  
/10837  
  

598. Quod ‘invenerit gratiam in oculis Jehovae’ significet quod praeviderit Dominus quod ita salvari posset genus humanum. Misericordia Domini involvit et spectat salvationem totius generis humani; similiter etiam gratia, quare salvatio generis humani significatur: per ‘Noahum’ non solum significatur Ecclesia nova, sed etiam Ecclesiae istius fides, quae erat fides charitatis; ita praevidit Dominus quod per fidem charitatis salvari potuisset genus humanum, de qua fide in sequentibus.

[2] Sed ‘misericordia’ et ‘gratia’ distinguuntur in Verbo, et quidem secundum differentiam eorum qui recipiunt: misericordia applicatur illis qui caelestes sunt, gratia autem illis qui spirituales; nam caelestes non agnoscunt aliud quam misericordiam, et spirituales vix aliud quam gratiam; caelestes nesciunt quid gratia, spirituales vix sciunt quid misericordia, quam unam eandemque faciunt cum gratia; quod venit ex causa humiliationis utriusque quae ita differt; qui in humiliatione cordis sunt, ii implorant misericordiam Domini; at qui in humiliatione cogitationis, ii petunt gratiam, et si implorant misericordiam, hoc fit in statu tentationis vel fit ore solum non corde. Quia Ecclesia nova Noahus dicta non caelestis fuit sed spiritualis, ideo non misericordiam sed ‘gratiam invenisse in oculis Jehovae’ dicitur.

[3] Quod distinguatur in Verbo inter misericordiam et gratiam, constat ex plurimis locis ubi Jehovah dicitur misericors et gratiosus, ut Ps. 103:8; 111:4; 112:4; Joel 2:13; similiter distinguuntur alibi,

ut apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Invenit gratiam in deserto populus residuorum gladii, eundo ad quietem dandum illi Israeli: e longinquo Jehovah apparuit mihi; et amore saeculi amavi te, propterea attraxi te misericordia, 31:2, 3;

ubi ‘gratia’ praedicatur de spirituali, et ‘misericordia’ de caelesti:

apud Esaiam,

Propterea morabitur Jehovah ad gratiam dandum vobis, et propterea attollet se ad miserandum vestri, 30:18;

ubi ‘gratia’ similiter spectat spirituale, ‘misericordia’ caeleste: in sequentibus, ubi Lotus ad angelos, Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, vivificando animam meam, Gen. 19:19;

quod ‘gratia’ spectet spiritualia, quae sunt fidei seu intellectus, hic quoque constat, tum quod dicatur ‘invenisse gratiam in oculis tuis’; ‘misericordia’ vero caelestia, quae sunt amoris seu voluntatis, constat ex eo quod dicatur ‘fecisse misericordiam, et vivificasse animam’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.