圣经文本

 

Genesis第6章

学习

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#576

学习本章节

  
/10837  
  

576. Quod numerus ‘decem’ significet reliquias similiter ac ‘decimae’, ex his quae sequuntur locis constare potest: apud Esaiam,

Domus multae in desolationem erunt, magnae et pulchrae, absque habitatore, nam decem jugera vineae facient bathum unum, et sementis homer faciet epham, 5:9, 10;

de vastatione spiritualium et caelestium; ‘decem jugera vineae facient bathum’ pro quod tam paucae reliquiae spiritualium; ‘sementis homer faciet epham’ pro quod tam paucae reliquiae caelestium: apud eundem,

Et multa derelicta in medio terrae, et adhuc in ea pars decima et convertetur, et tamen erit ad exstirpandum, 6:12, 13;

‘medium terrae’ pro interno homine, ‘decima pars’ pro reliquiis tantillis: apud Ezechielem,

Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae erit vobis: ephae et bathi mensura una erit, ad tollendum decimum homeris bathus, et decimum homeris ephah, ad homerem erit mensura ejus, ... et statutum olei bathus olei, decimum bathi de koro, decem bathi homer, nam decem bathi homer, 45:10, 11, 14;

ubi de sanctis Jehovae per mensuras agitur, per quas significantur sanctorum genera; per ‘decem’ hic reliquiae caelestium et inde spiritualium; nam quid tot mensurae determinatae numeris, ut in hoc capite et prioribus apud hunc Prophetam ubi agitur de Hierosolyma caelesti et templo novo, et apud alios, tum circa ritus varios Ecclesiae Judaicae, nisi arcana sancta contineant?

[2] apud Amosum, Cecidit, non addet surgere virgo Israel:... sic dixit Dominus Jehovih, Urbs exiens mille, reliquias faciet centum, et exiens centum reliquias faciet decem domui Israelis, 5:2, 3;

ubi ‘reliquiae’ nominantur quarum minimum mansurum, quia modo decima pars, seu reliquiarum reliquiae:

apud eundem,

Ego superbiam Jacobi, et palatia ejus odi, et concludam urbem et plenitudinem ejus; et fiet, si relicti fuerint decem viri in domo una, et morientur, 6:8, 9;

pro reliquiis quae vix remansurae: apud Mosen,

Non veniet Ammonita et Moabita in congregationem Jehovae, etiam generatio decima non veniet illis in congregationem Jehovae usque in aeternum, Deut. 23:4 [KJV Deut. 23:3];

‘Ammonita et Moabita’ pro profanatione caelestium et spiritualium fidei, de quorum reliquiis prius.

[3] Quod ‘decimae’ repraesentent ‘reliquias’, inde constat; de quibus ita apud Malachiam, Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit praeda in domo Mea, et probent Me, agite, in hoc, si non aperuero vobis cataractas caeli, et effudero vobis benedictionem, 3:10;

‘ut sit praeda in domo Mea’ pro reliquiis in interno homine, quae comparantur ‘praedae’ quia quasi furtim’ insinuantur inter tot mala et falsa, per quas reliquias omnis benedictio. Quod per reliquias quae in interno homine, omnis charitas hominis, repraesentatum quoque fuit in Ecclesia Judaica per id quod Postquam dederint decimas, darent Levitae, peregrino, orphano et viduae, Deut. 26:12 seq.

[4] Quia reliquiae sunt solius Domini, ideo decimae vocantur ‘Sanctitas Jehovae’, de quibus ita per Mosen, Omnes decimae terrae, de semine terrae, de fructu arboris, Jehovae illae, sanctitas Jehovae.... Omnes decimae armenti et gregis, omne quod transit sub baculo (pastoritio) decimum erit sanctitas Jehovae, Lev. 27:30, 32.

‘Quod Decalogus fuerint Decem Praecepta, seu Decem Verba, et quod Jehovah scripserit illa super tabulis’, Deut. 10:4, significat ‘reliquias’, et ‘quod scripta manu Jehovae’, significat quod reliquiae sint solius Domini; quod in interno homine repraesentatum est per tabulas.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.