圣经文本

 

Genesis第50章

学习

   

1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.

2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :

5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.

7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :

8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.

9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.

14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.

15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,

16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,

17 ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.

19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?

20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.

22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir Filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.

23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.

24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :

25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6571

学习本章节

  
/10837  
  

6571. ‘Et vos cogitastis super me malum’: quod significet quod quae abalienata nihil nisi malum intendant, constat ex repraesentatione ‘filiorum Jacobi’ qui hic sunt ‘vos’, quod sint abalienata a vero et bono, de qua supra n. 6557; cum enim malum cogitarunt contra Josephum, tunc repraesentabant abalienata; ex significatione ‘cogitare super me malum’ quod sit 1 malum intendere, nam malum quod cogitatur contra aliquem, hoc intenditur; et quia abalienata non possunt intendere bonum, ideo dicitur quod nihil nisi malum intendant. Cum hoc quod abalienata a vero et bono nihil nisi malum intendant, ita se habet: homo qui abalienatus est a bono et vero, nihil nisi malum intendit, nam bonum non potest; et quod intendit, hoc regnat apud illum, ac ideo inest omnibus ejus cogitationibus, et quoque minimis ejus, nam intentio seu finis est ipsissima vita hominis, est enim finis amor ejus, et amor est vita; et quod magis, homo est prorsus qualis est finis apud illum, et quoque 2 ejus effigies est talis in luce caeli; et quod forte miraberis, qualis est effigies ejus in communi, talis est effigies minimorum ejus voluntatis;

[2] ita homo totus quantus est finis suus; inde constare potest quod homo qui 3 est finis malus, nequaquam possit esse inter illos qui 4 sunt fines boni, 5 ita qui in inferno, nequaquam in caelo; fines enim confligunt, et fines boni vincunt quia a Divino; exinde etiam constare potest quod non vere cogitent, qui credunt in caelum posse intromitti unumquemvis 6 ex sola misericordia; si enim qui finis malus est, in caelum venit, laborat vita ejus sicut qui in agone mortis jacet, et dire cruciatur, praeter quod in luce caeli 7 ibi appareat ut diabolus; inde patet quod qui abalienati sunt a 8 vero et bono, non possint nisi quam malum cogitare; et quod hoc sit in minimis eorum cogitationis et 9 voluntatis, 10 manifeste patet ex sphaera quae 11 exhalatur ex talibus e longinquo, percipitur 12 enim ex illa quales sunt, sphaera illa est sicut evaporatio spiritualis e singulis vitae 13 .

脚注:

1. illud

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript places this after malus.

4. The Manuscript places this after boni.

5. hoc est

6. The Manuscript inserts qualescunque fines ejus vitae fuerant, hoc.

7. appareat qualis est, et si tunc repraesentaretur ei imago sua, horreret semet

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript inserts quoque.

10. The Manuscript inserts hoc.

11. exhalat ab eo

12. inde qualis est, et

13. The Manuscript inserts ejus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.