圣经文本

 

Genesis第50章

学习

   

1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.

2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :

5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.

7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :

8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.

9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.

14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.

15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,

16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,

17 ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.

19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?

20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.

22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir Filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.

23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.

24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :

25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6556

学习本章节

  
/10837  
  

6556. Vers. 15-21. Et viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum, et dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph, et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi. Et praeceperunt ad Josephum, dicendo, Pater tuis praecepit ante mori eum, dicendo. Ita dicatis ad Josephum, Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum, et peccatum illorum, quia malum retribuerunt tibi; et nunc remitte quaeso praevaricationem servorum Dei patris tui; et flevit Joseph in loqui illos ad eum. Et iverunt etiam fratres ejus, et ceciderunt coram eo, et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos. Et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis, quia num pro Deo ego? Et vos cogitastis super me malum, Deus cogitavit id ad bonum propter facere secundum diem hunc, ad vivificandum populum magnum. Et nunc ne timeatis, ego sustentabo vos, et infantes vestros; et consolatus illos, et locutus super cor illorum. ‘Et viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum’ significat abalienata a vero et bono, et apperceptionem quod exsuscitata Ecclesia: ‘et dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph’ significat quod internum rejecerint: ‘et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi’ significat quod poena ideo immineat secundum meritum: ‘et praeceperunt ad Josephum, dicendo’ significat 1 influxum ab interno et inde perceptionem: ‘Pater tuus praecepit ante mori eum, dicendo’ significat quod ab Ecclesiae praecepto: ‘Ita dicatis ad Josephum’ significat perceptionem ab interno quid faciendum: ‘Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum, et peccatum illorum’ significat supplicationem et paenitentiam: ‘quia malum retribuerunt tibi’ significat quod aversi fuerint a bono et vero quae influunt: ‘et nunc 2 remitte quaeso praevaricationem servorum Dei patris tui’ significat paenitentiam et agnitionem Divinorum Ecclesiae: ‘et flevit Joseph in loqui illos ad eum’ significat receptionem ex amore: ‘et iverunt etiam fratres 3 ejus, et ceciderunt coram eo’ significat submissionem illorum quae in naturali sub interno: ‘et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos’ significat quod sui juris non erunt: ‘et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis’ significat recreationem ab interno: ‘quia num pro Deo ego’ significat quod Deus providebit: ‘et vos cogitastis super me malum’ significat quod quae abalienata nihil nisi malum intendant: ‘Deus cogitavit id in bonum’ significat quod Divinum vertat id in bonum: ‘propter facere secundum diem hunc’ significat quod id secundum ordinem ab aeterno: ‘ad vivificandum populum magnum’ significat quod inde vita illis qui in veris boni: ‘et nunc ne timeatis’ significat ne solliciti sint: ‘ego sustentabo vos, et infantes vestros’ significat quod victuri per internum a Divino per verum quod intellectus et bonum quod voluntatis: ‘et consolatus illos’ 4 significat spem: ‘et locutus super cor illorum’ significat fiduciam.

脚注:

1. The Manuscript has reflexionem here, deleted it and inserted influxum.

2. The Manuscript and the First Latin Edition insert quaeso here and 6565, but see above

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.