圣经文本

 

Genesis第5章

学习

   

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Verbo#18

学习本章节

  
/26  
  

18. De conjunctione Coeli cum homine Ecclesiae per sensum literae Verbi

1] Ex multa experientia mihi scire datum est, quod Verbum aperiat coelum homini, hoc est, quod dum homo legit Verbum, aut loquitur ex illo, communicatio fiat cum Coelo; perlegi Verbum propheticum ab Esaja usque ad Malachiam, et datum est percipere, quod unumquodvis caput, imo unusquisque versus, perciperetur in aliqua societate coelesti. Et quia sensus spiritualis communicatur, et non sensus literae, ideo non sciverunt angeli societatis, quod haec ab aliquo homine venirent; apparuit illis sicut a se talia, quae intus in Verbo erant, cogitarent.

2] Erant apud me spiritus Africani, ex Abyssinia; illis quondam aperiebantur aures ut audirent cantum in aliquo Templo in mundo ex Psalm Davidis, quo afficiebantur tali jucunditate, ut una cum illis canerent: sed mox claudebantur aures, ut non audirent inde aliquid, et tunc adhuc majori jucunditate afficiebantur, quia spirituali, et simul implebantur intelligentia, quia Psalmus in sensu spirituali agebat de Domino, ac de redemptione ab Ipso. [Incrementum] jucundi et gaudii cordis illorum datum est per communicationem cum aliqua societate coelesti ex Christiano orbe, et per hanc illi in simile venerunt; inde patuit quod communicatio universi coeli detur per Verbum.

3] Praetereo mille alias experientias, per quas confirmatus sum, quod sensus literae nostri Verbi illum effectum edat, imo quod sensus spiritualis absque comite sensu naturali non communicetur cum coelo. Causa est, quia Dominus ex primis per ultima influit, ideo a se in sensum naturalem Verbi, et inde evocat aut evolvit sensum spiritualem et coelestem ejus, et sic illustrat, docet et ducit angelos; quare Dominus in Verbo vocatur Primus et Ultimus.

4] Ex his patet, quod doctrina Ecclesiae nisi collecta sit et confirmata ex sensu literae Verbi, non valeat, quia non communicat, sed doctrina ex sensus literae, et una cum illo.

  
/26