圣经文本

 

Genesis第5章

学习

   

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Amore Conjugiali#132

学习本章节

  
/535  
  

132. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quondam cum duobus Angelis loquutus sum; unus erat e Coelo Orientali, alter e Coelo Meridionali; qui cum perceperunt quod arcana sapientiae de Amore Conjugiali meditarer, dicebant, "nostine aliquid de Ludis Sapientiae in Nostro Mundo;" respondi, quod nondum; et dixerunt, "sunt plures," et quod illi, qui amant vera ex affectione spirituali, seu vera quia vera sunt, et quia per illa est sapientia, ad datum signum conveniant, ac ventilent et concludant illa quae profundioris intellectus sunt: illi tunc prehenderunt me manu, inquientes, "sequere nos et videbis et audies; datum est hodie signum conventus:" ducebar per planitiem ad Collem; et ecce ad pedem Collis Porticus ex palmis, continuatus usque ad ejus caput; intravimus illum, et ascendimus; et in capite seu vertice Collis visus est Lucus, cujus arbores super elevatione humi formabant sicut Theatrum, intra quod erat planum lapillis varie coloratis stratum; circum illud in forma quadrata posita erant Solia, super quibus sedebant amatores sapientiae; et in medio Theatri erat Mensa, super qua reposita fuit Charta sigillo obsignata:

[2] sedentes super soliis invitabant nos ad solia adhuc vacua, et respondi, "hic ductus sum a duobus Angelis, ut videam et auscultem, et non ut sedeam:" et tunc bini illi Angeli in Medium plani ad Mensam ibant, et sigillum Chartae solvebant, et coram sedentibus legebant arcana sapientiae Chartae inscripta, quae nunc ventilarent et evolverent; scripta fuerunt ab Angelis Tertii Coeli, et super mensam demissa; erant tria Arcana, Primum, Quid Imago Dei, et quid Similitudo Dei, in quas homo creatus est: Secundum, Cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen Bestiae et Aves tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum. Tertium, Quid significat Arbor vitae, et quid Arbor scientiae boni et mali, et quid Esus ex illis: his subscriptum erat, "conjungite illa tria in unam sententiam, et scribite hanc super Charta nova, et illam reponite super hac mensa, et videbimus; si sententia super lance aequilibris et justa apparet, dabitur cuique vestrum praemium sapientiae." His lectis recesserunt bini Angeli, ac sublati sunt in suos Coelos.

[3] Et tunc Sedentes super soliis incipiebant ventilare et evolvere Arcana illis proposita, et loquuti sunt in ordine, primum qui sedebant ad Septentrionem, dein illi qui ad Occidentem, postea qui ad Meridiem, et ultimo qui ad Orientem; et assumserunt Primum subjectum ventilationis, quod erat, Quid Imago Dei, et quid Similitudo Dei, in quas homo creatus est: tunc primum ex Libro Creationis coram omnibus praelecta sunt haec, "Dixit Deus, faciamus hominem in Imaginem nostram secundum Similitudinem nostram; et creavit Deus hominem in Imaginem suam, in Imaginem Dei creavit illum," Genesis 1:26-27. "Quo die Deus creavit hominem, in Similitudinem Dei fecit eum," Genesis 5:1. Illi qui sedebant ad Septentrionem primum loquuti sunt, dicentes quod Imago Dei et Similitudo Dei sint binae Vitae homini a Deo inspiratae, quae sunt Vita voluntatis et Vita intellectus, nam legitur, Jehovah Deus inspiravit in nares Adami Animam Vitarum; et factus est homo in Animam viventem, Gen. 2:7; "in nares est in perceptionem, quod voluntas boni ac intellectus veri, et sic Anima vitarum illi inesset; et quia vita a Deo illi inspirata est, Imago et Similitudo Dei significant Integritatem ex Sapientia et Amore, exque Justitia et Judicio in illo." His illi qui sedebant ad Occidentem faverunt, adjiciendo tamen hoc, quod Status ille integritatis inspiratus a Deo, cuivis homini post illum continue inspiretur; sed quod in homine sit sicut in receptaculo, ac homo, sicut est receptaculum, est Imago et Similitudo Dei.

[4] Postea Tertii in ordine, qui erant qui sedebant ad Meridiem, dixerunt, "Imago Dei et Similitudo Dei sunt duo distincta, sed in homine a creatione unita; et videmus sicut ex luce interiore, quod Imago Dei possit disperdi ab homine, non autem Similitudo Dei; hoc apparet sicut per transennam ex eo, quod Adamus retinuerit Similitudinem Dei, postquam amiserat Imaginem Dei, nam legitur post maledictionem," "Ecce homo est sicut unus ex nobis, sciendo bonum et malum," Genesis 3:22; "et postea vocatur Similitudo Dei, et non Imago Dei, Gen. 5:1. Sed relinquamus consociis nostris, qui ad Orientem sedent, et inde in superiore luce sunt, dicere, quid proprie Imago Dei est, et quid proprie Similitudo Dei:"

[5] et tunc post silentium factum, sedentes ad Orientem e soliis surrexerunt, et suspexerunt ad Dominum, et post remiserunt se super solia, et dixerunt, 1 quod Imago Dei sit Receptaculum Dei, et quia Deus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, quod Imago Dei sit Receptaculum amoris et sapientiae a Deo in illo; at quod Similitudo Dei sit perfecta similitudo et plena apparentia sicut amor et sapientia sint in homine, et inde prorsus sicut ejus; "homo enim non sentit aliter, quam quod amet a se, et sapiat a se, seu quod bonum velit et verum intelligat a se, cum tamen ne hilum a se, sed a Deo; Solus Deus amat a se, et sapit a se, quia Deus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia; similitudo seu apparentia, quod amor et sapientia, seu bonum et verum, sint in homine sicut ejus, facit ut homo sit homo, utque possit conjungi Deo, et sic vivere in aeternum; ex quo fluit, quod homo sit homo ex eo, quod possit velle bonum 2 ac intelligere verum prorsus sicut a se, et usque scire et credere quod a Deo; nam sicut hoc scit et credit, ponit Deus imaginem suam in homine; aliter si crederet quod a se et non a Deo."

[6] His dictis, supervenit illos Zelus ex amore veritatis, ex quo loquuti sunt haec; "Quomodo potest homo recipere aliquid amoris et sapientiae, ac retinere illud, ac reproducere illud, nisi sentiat illud sicut suum; et quomodo potest conjunctio dari cum Deo per amorem et sapientiam, nisi datum sit homini aliquod reciprocum conjunctionis, nam absque reciproco nulla conjunctio dabilis est; et reciprocum conjunctionis est, quod homo amet Deum, et sapiat illa quae Dei sunt, sicut a se, et tamen credat quod a Deo: tum quomodo potest homo vivere in aeternum, nisi conjunctus sit Deo aeterno; consequenter quomodo homo potest esse homo absque illa similitudine Dei in illo."

[7] His auditis faverunt omnes, et dixerunt, "fiat conclusum ex his, hoc," "Homo est receptaculum Dei, et Receptaculum Dei est Imago Dei; et quia Deus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, est homo receptaculum illorum; ac Receptaculum fit Imago Dei sicut recipit: et quod homo sit Similitudo Dei ex eo, quod sentiat in se, quod illa quae a Deo sunt, sint in illo sicut ejus, at usque quod tantum ex Similitudine illa sit Imago Dei, quantum agnoscit quod amor et sapientia, seu bonum et verum, non sint in illo ejus, et inde nec ab illo, sed solum Dei, 3 et inde a Deo."

脚注:

1. Prima editio: dixerunt;

2. Prima editio: bonum,

3. Prima editio: in Deo, (et sic Vera Christiana Religio 48[7]; sed cf 135[2], homo credens...ita quod amor et sapientia, charitas et fides, hoc est, bonum et verum, sint in homine ejus et non Dei)

  
/535