圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Equo Albo#2

学习本章节

  
/17  
  

2. In Propheticis Verbi multoties nominatur Equus, sed hactenus nemini notum fuit, quod Equus intellectum et Eques intelligentem significet, et hoc forsan quia alienum et mirabile apparet, quod per Equum tale in sensu spirituali et inde in Verbo intelligatur; sed usque quod ita sit, ex plurimis locis ibi constare potest, ex quibus velim solum aliqua hic afferre. In Prophetia Israelis de Dane, "Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques ejus retrorsum," Genesis 49:17-18; quid hoc Propheticum de una Tribu Israelis significat, nemo intellecturus est, nisi sciat quid significat serpens, tum quid Equus et Eques; quod spirituale sit quod involvitur, nemo non scit; quid itaque singula significant, videatur in Arcanis Caelestibus 6398, 6399, 6400, 6401, ubi explicatur hoc Propheticum. Apud Habakuk, "Deus equitas super Equis tuis, Currus tui salus, calcare fecisti in mari Equos tuos; Habakuk 3:8, 15; quod Equi hic, significent spirituale, patet, quia illa dicuntur de Deo; quid alioquin foret, quod Deus equitaret super Equis suis, et quod calcare faceret super mari Equos suos. Apud Sachariam, "In die illo erit super tintinnabulis Equi Sanctitas Jehovae," Sachariam 14:20, similiter. Apud Eundem, "In die illo, dictum Jehovae, percutiam omnem Equum stupore, et Equitem amentia, et super domum Jehudae aperiam oculos meos, et omnem Equum populorum percutiam caecitate," Sachariam 12:4-5; agitur ibi de Ecclesiae vastatione, quae fit quando non amplius alicujus veri intellectus; hoc describitur ita per Equum et Equitem; quid alioquin foret quod omnis Equus percuteretur stupore, et quod Equus populorum percuteretur caecitate, quid hoc ad Ecclesiam. Apud Hiobum, "Oblivisci fecit Deus eum Sapientiam, et non impertitus est ei Intelligentiam, juxta tempus in altum elevavit se, deridet Equum et Equitem illius," Hiobum 39:17-19 seq: quod hic per Equum significetur Intellectus, manifeste patet; similiter apud Davidem, ubi dicitur Equitare super verbum veritatis, Psalmus 45:5 [NCBSP: Psalmus 45:4]; praeter plurimis aliis in locis. Praeterea quis sciturus est, unde est, quod Elias et Elisaeus dicti fuerint Currus Israelis et Equites ejus; et cur puero Elisaei visus fuerit mons plenus Equis et Curribus igneis, nisi sciatur quid significant Currus et Equites, et quid repraesentaverunt Elias et Elisaeus; nam Elisaeus dixit ad Eliam, "Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," 2 Regum 2:11-12: Et Joas Rex ad Elisaeum, Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," 2 Regum 13:14. Et de puero Elisaei, "Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce Mons plenus Equis et Curribus igneis circumcirca Elisaeum," 2 Regum 6:17. Quod Elias et Elisaeus dicti fuerint Currus Israelis et Equites ejus, est quia uterque repraesentavit Dominum quoad Verbum, et per Currus significatur Doctrina e Verbo, et per Equites intelligentia: quod Elias et Elisaeus repraesentaverint Dominum quoad Verbum, videatur in Arcanis Caelestibus, 5247, 7643, 8029, 9327, et quod Currus significent Doctrinam e Verbo, 5321, 8215.

  
/17