圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6391

学习本章节

  
/10837  
  

6391. ‘Et videbit quietem quod bona’: quod significet opera boni absque remuneratione quod plena felicitate, constat ex significatione ‘quietis’ quod sint illa quae sunt caeli, ac ita 1 quae in charitatis bono seu in operibus boni absque remuneratione, de qua sequitur; et ex significatione ‘quod bona’ quod sit quod plena sint felicitate. Quod ‘quies’ sint opera boni absque remuneratione, est quia quies seu pax significat in supremo sensu Dominum, in respectivo caelum, ac ita bonum quod est a Domino, 2 videatur n. 3780, 4681, 5662; et quia non alii in his quae significantur per quietem 3 seu pacem, sunt quam qui sunt in charitatis bono, 4 ita in operibus boni absque remuneratione, inde per quietem haec significantur; sunt enim haec consequentia ex serie rerum in sensu interno.

[2] Quod ipsam rem attinet, qui bona faciunt non nisi quam ex fine remunerationis, nequicquam scire possunt quod in faciendis bonis absque remuneratione felicitas tanta sit adeo ut id sit felicitas caelestis; causa est quia percipiunt felix in jucundo amoris sui; et quantum homo in hoc amore jucundum percipit tantum non percipit jucundum in amore caelesti, nam opposita sunt; illud enim jucundum quod fluit ex amore sui, prorsus exstinguit jucundum quod est ex amore caelesti, usque adeo ut plane nesciatur quid jucundum caeleste sit, et si dicitur 5 quale est, ut non credatur, immo negetur;

[3] hoc scire datum est ex spiritibus malis in altera vita qui, cum vixerunt in mundo, nihil boni fecerunt aliis vel patriae suae nisi propter se; illi non credunt quod aliquod jucundum dari queat in faciendis bonis absque fine remunerationis, putant enim si finis remunerationis non sit, quod omne jucundum cesset; et si illis adhuc dicitur quod cum id jucundum cessat, tunc jucundum caeleste 6 incipiat; cum hoc audiunt, obstupescunt; et adhuc magis cum audiunt quod jucundum illud caeleste influat per intimum hominis, et afficiat interiora ejus felicitate ineffabili; ad hoc 7 plus obstupescunt, et dicunt se id non comprehendere posse; immo se id nec velle, nam 8 credunt si amittunt jucundum amoris sui, quod miserrimi sint, quia tunc absque omni gaudio vitae, et quoque vocant illos qui in 9 alio statu sunt, simplices. 10 Illis non absimiles sunt qui opera faciunt ex fine remunerationis, nam opera bona pro se et non pro aliis faciunt, 11 nam se in illis, 12 non proximum, nec patriam, nec caelum, nec Dominum, spectant, nisi sicut illos qui 13 in debito sunt, ut sibi benefaciant. Talia sunt quae in hoc versu in quo de Jisaschare, in sensu interno 14 describuntur.

脚注:

1. qui

2. The Manuscript inserts et quod sit ipsum Divinum afficiens bonum ab intimo.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. seu

5. quod

6. excipiat

7. magis

8. putant

9. tali

10. in non absimili statu

11. ita

12. nec

13. ex

14. continentur

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.