圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6306

学习本章节

  
/10837  
  

6306. ‘Quam sumpsi e manu Emoraei’: quod significet ex victoria super malum, constat ex repraesentatione ‘Emoraei’ quod sit malum, de qua n. 1857; et ex significatione ‘sumere e manu’ quod sit per victoriam sibi comparare. Quod ‘Emoraeos’ attinet, sciendum quod per illos significetur malum, ut quoque per ‘Cananaeos’, et per reliquas gentes in illa terra quae 1 nominantur in Verbo', significantur varia genera mali ut et falsi; 2 talia repraesentabant gentes 3 , cum filii Israelis in possessionem terrae Canaanis veniebant; causa erat ut cum 4 filii Israelis repraesentarent caelestia, gentes illae repraesentarent infernalia, et sic terra Canaan repraesentaret omnem statum alterius vitae; 5 et quia gentes repraesentabant infernalia, idcirco devotioni datae sunt, et 6 cum illis quae remanerent, vetitum erat foedus inire.

[2] Quod filii Israelis terram illorum qui repraesentabant inferna, occuparent et inhabitarent, erat repraesentativum quod infernales circa tempus Adventus Domini occupaverint multam partem caeli, at quod Dominus per quod in mundum venit et humanum in se Divinum fecit, expulerit illos inde ac dejecerit in inferna, et ita caelum ab illis liberaverit, quod tunc in hereditatem dedit illis qui e regno Suo spirituali essent.

[3] Quod per gentem Emoraeam repraesentatum sit malum in communi, patet ab illis locis ubi nominatur, ut apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Hierosolyma, negotiationes tuae et generationes tuae de terra Cananaei; pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, 16:3, 45;

quia ‘pater’ in sensu interno significat bonum Ecclesiae, at in opposito sensu malum, ac ‘mater’ 7 verum Ecclesiae, at in opposito sensu falsum, ideo dicitur ‘pater tuus Emoraeus et mater tua Hittaea’:

[4] apud Amos, Ego perdidi Emoraeum coram illis, cujus sicut altitudo cedrorum altitudo, et robustus ille sicut quercus:... duxi 8 vos in deserto, ... ad possidendum terram Emoraei, 2:9, 10;

hic etiam ‘Emoraeus’ pro malo, nam describitur malum amoris sui 9 per ‘altitudinem cedrorum et robur quercus’; quod ‘Emoraeus’ sit malum in genere, est quia terra Cananaea tota dicta fuit terra Emoraei, nam dicitur ‘duxi vos in deserto ad possidendum terram Emoraei’. Praeterea in libro 2 Regum, Menashe rex Jehudae, ... malum fecit prae omni malo quod fecerunt Emoraei, qui ante eum, 21:11.

[5] 10 ‘Gladio meo’: quod significet per verum pugnans, constat a significatione ‘gladii’ quod sit verum pugnans, de qua n. 2799, 4499.

10 ‘Et arcu meo’: quod significet ex doctrina, constat ex significatione ‘arcus’ quod sit doctrina, de qua n. 11 2686, 2709.

[6] Quod haec verba, nempe ‘portio quam sumpsi e manu Emoraei gladio meo et arcu meo’, ab Israele dicta sint ob sensum internum, patet manifeste, quia Jacob portionem illam ab Emoraeo non sumpsit gladio nec arcu, sed emit a filiis Hamoris 12 , ut patet Gen. xxxiii, ubi haec verba, Venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, in veniendo e Paddan-Aram; et castrametatus ad facies urbis: et emit portionem agri ubi tetendit tentorium suum, e manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesithis, vers. 18, 19, 19;

quod hic ager fuerit portio quam dedit Josepho, constat apud Joshuam, Ossa Josephi, quae ascendere fecerunt filii Israelis ex Aegypto, sepeliverunt in Shechemo, in parte agri quam emit Jacobus a filius Hamoris, patris Shechemi, centum kesithis; et facta fuerunt filiis Josephi in hereditatem, 24:32;

inde patet quod portio illa empta fuerit, et quod illa sit quae data Josepho. Quod non intellecta sit urbs Shechemi quae ibi prope, ubi Shimeon et Levi occiderunt omnem masculum, et quam gladio ceperunt, Gen. xxxiv, constare potest ex eo quod Jacob detestatus sit illud factum, et propterea maledixerit Shimeoni et Levi, et a se id facinus prorsus removerit, dicendo Schimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum, in secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito 13 suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura: dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele, cap. seq. 49:5-7.

Inde nunc constare potest quod illa verba, nempe ‘portio quam sumpsi e manu Emoraei gladio meo et arcu meo’ dicta ab illo sint cum in spiritu prophetico esset, propter sensum internum.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. haec

3. The Manuscript inserts ibi.

4. hi

5. quapropter

6. The Manuscript inserts vetitum.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts ejus.

10. In the Manuscript, this begins a new numbered sectoin 6305, and 2 lines lower et arcu meo begins another numbered section 6306.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts Chivaei.

13. eorum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.