圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5117

学习本章节

  
/10837  
  

5117. ‘Et maturuerunt botri illius uvas’: quod significet conjunctionem veri spiritualis cum bono caelesti, constat ex significatione ‘maturescere’ quod sit renascentiae seu regenerationis progressus usque ad conjunctionem veri cum bono, ita conjunctio; ex significatione ‘botrorum’ quod sint verum boni spiritualis, et ‘uvarum’ quod sint bonum veri caelestis, hic utrumque in sensuali quod per ‘pincernam’ repraesentatur, conjunctio eorum in sensuali similiter se habet sicut maturitio botrorum in uvas; in renascentia enim seu regeneratione tendit omne verum ad conjunctionem cum bono; prius verum non vitam accipit 1 ,

proinde non 2 fructificatur; hoc repraesentatur in arborum fructibus cum maturescunt; in immaturis qui hic sunt ‘botri’,

repraesentatur status cum 3 adhuc verum praedominatur, in maturis autem qui hic sunt ‘uvae’, cum bonum praedominium habet, praedominium boni etiam repraesentatur in sapore et dulcedine quae in uvis maturis percipiuntur. Sed de conjunctione veri cum bono in sensuali parti intellectuali subjecto non plura dici possunt, sunt arcaniora quam ut capi queant; praecedent omnino cognitiones 4 de statu caelestis spiritualis, et de sensuali hoc, tum de statu naturalis in quo conjunctio illa existit.

[2] Quod ‘uvae’ significent bonum spiritualis hominis, ita charitatem, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, ...

exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas, 5:1, 2, 4; ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali 5 ; ‘exspectavit ut faceret uvas’ pro bona charitatis, ‘sed fecit labruscas’ pro mala odii et vindictae:

[3] apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Quemadmodum invenitur mustum in botro, et dicit, Ne corrumpe illud, quia benedictio in illo, 65:8;

‘mustum in botro’ pro vero ex bono in naturali:

[4] apud Jeremiam,

Colligendo colligam eos, dictum Jehovae, non uvae in vite, et non ficus in ficu, 8:13;

‘non uvae in vite’ pro quod non bonum interius seu rationale, ‘non ficus in ficu’ pro quod non bonum exterius seu naturale; ‘vitis’ enim est intellectuale, ut mox supra n. 5113 ostensum; cum ibi conjunctio veri et boni, est ‘vitis’ rationale, nam inde est rationale; quod ‘ficus’ sit bonum naturalis seu exterioris hominis, videatur n. 217:

[5] apud Hoscheam,

Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu in initio ejus vidi patres vestros, ix 10; ‘uvae in deserto’ pro bono rationali nondum spirituali facto, ‘primitivum in ficu’ pro bono naturali similiter; ‘Israel’ pro Ecclesia spirituali Antiqua in suo initio, ‘patres’ hic et alibi non sunt filii Jacobi, sed sunt illi apud quos Ecclesia Antiqua primum instaurata fuit:

[6] apud Micham,

Non 6 botrus ad comedendum, primitivum desideravit anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter hominem non, 7:1, [2];

‘botrus ad comedendum’ pro bono charitatis in suo initio, ‘primitivum’ pro vero fidei etiam tunc:

[7] apud Amos,

Ecce dies venientes, ... ut attingat arans metentem, et calcans uvas trahentem semen: [et stillabunt montes mustum, et omnes colles diffluent:] et reducam captivitatem populi Mei, ... ut aedificent urbs devastata, et sedeant et plantent vineas, et bibant vinum illarum, et faciant hortos 7 , et comedant fructum eorum, 9:13, 14;

agitur ibi de instauratione Ecclesiae spiritualis, quae ita describitur, conjunctio boni spiritualis cum vero ejus 8 per quod ‘attinget arans metentem’, et conjunctio veri spiritualis cum bono ejus per quod ‘attinget calcans uvas trahentem semen’; 9 bona amoris et charitatis inde, significantur per quod ‘montes stillabunt mustum et colles diffluent’ ; ‘reducere captivitatem populi’ pro liberare a falsis, ‘aedificare urbes devastatas’ pro doctrinalia veri falsificata rectificare, ‘sedere et plantare vineas’ pro excolere illa quae sunt Ecclesiae spiritualis, ‘bibere vinum earum’ pro appropriare vera illius Ecclesiae quae sunt charitatis, et ‘facere 10 hortos et comedere fructum eorum’ pro appropriare bona inde; quisque videre potest quod aedificare urbes, plantare vineas, bibere vinum, facere 10 hortos et comedere fructum eorum, 11 sint mere naturalia, in quibus nisi sensus spiritualis sit, nihil Divinum foret inibi: apud Mosen,

[8] Lavit in vino indumentum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen. 49:11 12 ; ibi de Domino, ‘vinum’ pro bono spirituali ex amore Divino, ‘sanguis uvarum’ pro bono caelesti inde:

apud eundem,

[9] Butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum et arietum filiorum Bashanis, et hircorum cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis, merum, Deut. 32:14;

ibi de Ecclesia Antiqua cujus bona amoris et charitatis ita describuntur; singula significant aliquod bonum in specie; ‘sanguis uvae’ bonum spirituale caeleste, ita vocatur Divinum in caelo procedens a Domino; vinum 13 appellatur ‘sanguis uvarum’ quia utrumque significat sanctum verum procedens a Domino, at ‘vinum’ praedicatur de Ecclesia spirituali, et ‘sanguis’ de Ecclesia caelesti; et quia ita, in Sancta Cena vinum mandatum est:

[10] apud eundem,

De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Amorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis, Deut. 32:32;

ibi de Ecclesia Judaica, ‘de vite Sodomae vitis eorum et de agris Amorrhae’ pro quod intellectualis pars falsis ex amore infernali obsessa; ‘uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis’ pro quod voluntarium 14 ibi simile; ‘uva’ enim quia in bono sensu significat charitatem, inde praedicatur de voluntario, sed de voluntario 15 in parte intellectuali; in opposito sensu similiter, nam omne verum est intellectus, et omne bonum est voluntatis:

[11] apud Johannem, Angelus dixit, Mitte falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus, Apoc. 14:18;

[12] ‘vindemiare botros terrae’ pro destruere omnia charitatis:

apud Matthaeum, A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus? 7:16:

et apud Lucam, Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur, non enim ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam, 6:44;

quia ibi de charitate erga proximum agitur, dicitur quod ‘ex fructibus’, qui sunt bona charitatis, cognoscentur; bona charitatis interna sunt ‘uvae’, et externa sunt ‘ficus’ 16 . Quod lex in Ecclesia Judaica lata sit, Cum veneris in vineam socii tui, comedes uvas juxta animam tuam, ad satietatem tuam, sed in vas tuum non dabis, Deut. 23:25,

involvit quod quisque apud alios qui in alia doctrina et religione sunt, addiscere et acceptare possit charitatis eorum bona, sed non imbuere illa et conjungere suis veris; ‘vinea’ quia est Ecclesia, est ubi doctrina seu religio; ‘uvae’ sunt bona charitatis; ‘vas’ est verum Ecclesiae.

脚注:

1. accepit

2. nec

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. cogitationes, in the First Latin Edition

5. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1069

6. Num, in the Manuscript, the First Latin Edition.

7. See page 681, note 3

8. et veri cum bono

9. The Manuscript inserts ac.

10. botros in the Manuscript and in the First Latin Edition. Hebrew is (ganoth) =gardens. ' Swedenborg seems to have misread hortos as botros.

11. sit mere naturale in quo

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. vocatur

14. inde

15. quod

16. The Manuscript inserts cum quibus fit comparatio, quia omnia comparativa in Verbo sunt simul repraesentativa.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.