圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10335

学习本章节

  
/10837  
  

10335. ‘Et Ego ecce dedi cum illo Aholiabum filium Achisamachi tribui Dan’: quod significet illos qui in bono et vero fidei apud quos Ecclesia instauranda, constat ex repraesentatione ‘Aholiabi’ quod sint illi qui in bono et vero fidei; quod illi per Aholiabum repraesententur, est quia e tribu Danis erat, et per illam tribum significantur illi qui in bono et vero fidei sunt, videatur n. 3923, 6396. Quod hi duo, nempe Bezaleel e tribu Jehudae, et Aholiabus e tribu Danis, 1 electi sint ad faciendum opera, per quae repraesentarentur Divina caelestia et spiritualia, erat quia per Bezaleelem intelliguntur omnes qui in bono amoris 2 sunt, et per Aholiabum omnes qui in bono et vero fidei, ita per Bezaleelem illi qui in intimis caeli et Ecclesiae, et per Aholiabum illi qui in ultimis eorum sunt; et cum intimi et ultimi nominantur, intelliguntur omnes qui in universo caelo et in universa Ecclesia, 3 de qua re videatur supra n. 10329, et quod cum primum et ultimum dicuntur, intelligantur 4 omnia, n. 10044. 5 Tribus Jehudae etiam actualiter erat prima tribuum, et tribus Dan ultima earum; quod tribus Jehudae actualiter esset prima tribuum, constat ex benedictione filiorum ab Israele patre, Gen. xlix, ibi Reuben, Schimeon, et Levi, qui primogeniti 6 , maledicuntur, ac Jehudah benedicitur; videatur de Reubene ibi, vers. 3, 4, 4, de Schimeone et Levi, vers. 5-7, et de Jehudah, vers. 8-12;

et quod Dan 7 sit ultima tribuum, videatur n. 1710, 8 3923, 6396; in 9 intimo 10 caelo etiam sunt qui in bono amoris in Dominum, et in ultimo qui in vero fidei ex bono. In vero fidei ex bono dicitur quoniam verum fidei non est verum fidei apud aliquem nisi sit ex bono, nascitur enim verum ex bono; quapropter nisi bonum in vero sit, non est anima in illo, ita non vita; 11 qui in veris fidei 12 sunt ex bono, sunt 13 in ultimis caeli, non autem qui in veris fidei absque bono 14 sunt, hi non in caelo sunt. Quoniam verum fidei ministrat bono amoris, sicut 15 ultimum primo, ideo dicitur de Aholiabo quod Jehovah dederit illum cum Bezaleele, quod est ad serviendum illi; ac de Bezaleele dicitur quod Jehovah impleverit illum spiritu Dei in sapientia, et in intelligentia, et in scientia, et in omni opere, vers. 3

脚注:

1. designati

2. ita qui in intimis coeli et Ecclesiae sunt, et per Aholiabum omnes qui in bono et vero fidei, ita qui in ultimis coeli et Ecclesiae

3. quod per Bezaleelem quia ex tribu Jehudae, intelliguntur illi qui in bono amoris sunt, ita qui in intimo coeli et Ecclesiae, et per Aholiabum quia ex tribu Dani, intelliguntur illi qui in vero fidei, ita qui in ultimo coeli et Ecclesiae, consequenter omnes, videatur etiam supra Arcana Coelestia 10329

4. The Manuscript inserts omnes seu.

5. et quoque tribus Jehudae

6. The Manuscript inserts fuerunt.

7. fuerit

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts primo seu.

10. coeli

11. The Manuscript inserts tales.

12. habent vitam

13. The Manuscript inserts qui.

14. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

15. ultima

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.