圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#350

学习本章节

  
/962  
  

350. (Vers. 5.) "Ex Tribu Jehudae duodecim millia signati," significat amorem caelestem, qui est amor in Dominum, et hunc apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. -Per "Jehudam" in supremo Sensu significatur Dominus quoad amorem caelestem; in Sensu spirituali Regnum caeleste Domini, et Verbum; et in Sensu naturali Doctrina Ecclesiae caelestis e Verbo: hic autem per "Jehudam" significatur Amor caelestis, qui est Amor in Dominum; et quia primum in serie nominatur, significatur ille Amor apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt: Tribus enim primo loco nominata est omne in reliquis; est sicut caput illis, et sicut universale intrans in omnia quae sequuntur, illa colligat, qualificat et afficit: hoc est Amor in Dominum. Quod "duodecim millia" significent omnes qui in illo Amore sunt, videatur supra (348). Notum est, quod duodecim Tribus Israelis post Salomonem divisae fuerint in duo Regna, Judaicum et Israeliticum; Regnum Judaicum repraesentabat Regnum Caeleste, seu Sacerdotale Domini, et Regnum Israeliticum Regnum Spirituale, seu Regium Domini: sed hoc destructum fuit, dum apud illos non aliquod spirituale superesset; at Regnum Judaicum conservatum est, propter Verbum, et quia Dominus ibi nasceretur: sed cum Verbum prorsus adulteraverunt, et sic Dominum non potuerunt cognoscere, tunc Regnum illorum destructum fuit. Ex his constare potest, quod per "Tribum Jehudae" significetur Amor caelestis, qui est Amor in Dominum; sed quia tales fuerunt quoad Verbum et quoad Dominum, per "Tribum Jehudae" etiam significatur amor oppositus, qui est amor sui, proprie amor dominandi ex amore sui, qui amor vocatur amor diabolicus. Quod per "Jehudam" et ejus Tribum significetur Regnum caeleste et ejus Amor, qui est Amor in Dominum, constat ex his locis:

"Jehudah, te celebrabunt fratres tu; non removebitur sceptrum a Jehudah, usque dum venit Schilo, et ei adhaesio populorum: alligat ad vitem asellum suum, ad vitem praestantem filium asinae suae; lavat in vino vestimentum suum; ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte," (Genesis 49:8-12);

"David erit princeps illis in aeternum; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam Sanctuarium in medio eorum in aeternum," (Ezechiel 37:25-26); 1

"Jubila et laetare, filia Sionis: Jehovah haereditatem Sibi faciet Jehudam, portionem Suam super terra sanctitatis," (Sacharias 2:14, 16 (B.A. 10, 12)); 2

"Feriare Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur," (Nahum 2:1 (B.A. 1:10, 12));

"Subito veniet ad Templum Suum Dominus; tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae juxta dies saeculi," (Malachias 3:1, 4);

"Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma In generationem et generationem," (Joel 4:20 (B.A. 3:20)); 3

"Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum; in diebus Ipsius salvabitur Jehudah," (Jeremias 23:5-6);

"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah haeredem montium Meorum, ut possideant electi," (Esajas 65:9); 4

"Factus est Jehudah in sanctuarium, et Israel in dominia Ipsius," (Psalm. 114:2);

"Ecce dies venient, quibus pangam cum domo Jehudae foedus novum; hoc foedus erit, dabo Legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam," (Jeremias 31:31, 33); 5

"In diebus illis apprehendent decem viri alam viri Jehudaei, dicentes Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum," (Sacharias 8:23); 6

"Quemadmodum Caeli novi et Terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, sic stabunt semen vestrum et nomen vestrum: erunt Reges gentium nutritii tui, principes eorum lactatrices, facies super terram incurvabunt se tibi, et pulverem pedum tuorum lingent," (Esaias 66:22; 7 49:23); 8

ex his et pluribus aliis locis, quae ob copiam non adducere vacat, manifeste constare potest, quod per "Jehudam" non intelligatur Jehuda, sed Ecclesia; ut quod Dominus pacturus sit cum illa gente foedus novum et aeternum, facturus illam haereditatem Suam, et sanctuarium Suum in aeternum, ac quod "reges gentium ac principes eorum incurvaturi se illi, pulverem pedum ejus lingentes," praeter plura. Quod per "Tribum Jehudae" in se spectatam intelligatur Regnum diabolicum, quod est amoris dominandi ex amore sui, constare potest ex his locis:

"Occultabo facies Meas ab illis, videbo quid posteritas eorum; generatio perversitatis illi, 9 filii in quibus fidelitas non; gens perdita consiliis illi, de vite Sodomae vitis eorum et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne 10 illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis," (Deuteronomius 32:20-34); 11

"Scito quod non propter justitiam tuam et rectitudinem cordis tui Jehovah dat tibi terram Canaanem, quia populus durus cervice tu," (Deuteronomius 9:5-6);

"Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehuda, juxta numerum platearum Hierosolymae posuisti altaria ad suffiendum Baali," (Jeremias 2:28; 11:13);

"Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere," (Johannes 8:44).

Dicuntur "Pleni hypocrisi, iniquitate et immunditia," (Matthaeus 23:27-28);

"Generatio adultera," (Matthaeus 12:39; Marcus 8:38);

ac Hierosolyma, habitatio illorum, dicta est "Sodoma," (Esaias 3:9; Jeremias 23:14; Ezechiel 16:46, 48; Apocalypsis 11:8);

praeter aliis in locis, ubi dicitur quod Gens illa prorsus de perdita sit, ac Hierosolyma destruenda (Ut Jeremias 5:1; 6:6-7; 7:17-18, seq.; 8:6-8, seq.; 9:10-11, 13, seq.; 13:9-10, 14; 14:16; Threni 1:8-9, 17; Ezechiel 4; 5:5 ad fin.; 12 12:18-19; 15:6-8; 16:13; 23:1-49).

脚注:

1. 37:25, 26 pro "38:26, 27"

2. 14, 16 pro "14, 15, 16"

3. 20 pro "18, 19, 20"

4. Esaj. pro "Jerem."

5. 31, 33 pro "27, 31, 33, 34"

6. 23 pro "22, 23"

7. 22 pro "20, 22"

8. 23 pro "22, 23"

9. illi pro "illa"

10. nonne pro "omne"

11. 34 pro "35"

12. 5:5 ad fin. pro "4:9 ad fin."

  
/962