圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#581

学习本章节

  
/1232  
  

581. "Nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita." - Quod significet quod ex scientificis sensualibus, quae fallaciae, astute ratiocinentur, constat ex significatione "caudarum", hic equorum, quod sint scientifica, quae vocantur sensualia quia sunt ultima intellectus (de qua supra, n. 559); ex significatione "serpentum", quod sint astutiae sensualis hominis (de qua sequitur); et ex significatione "habere capita", quod sit ratiocinari per illa scientifica; nam per "caput" significatur intelligentia, inde per "habere caput" intelligens esse; quod sit ratiocinari per illa scientifica, est quia per "caput", cum de sensuali homine, significatur scientia, et inde fatua cogitatio (videatur supra, n. 1 577 [a]), proinde etiam ratiocinatio per scientifica sensualia: ex his constare potest quod per "caudas equorum similes serpentibus, habentes capita" significetur quod ex scientificis sensualibus, quae fallaciae, astute ratiocinentur. Dicitur quod sint fallaciae, quia scientifica sensualia fiunt fallaciae quando homo ex illis ratiocinatur de spiritualibus: ut pro exemplo, quod dignitates et opulentiae sint reales benedictiones; quod gloria, qualis est magnatibus in mundo, sit in qua beatitudo caelestis consistit; et quod Dominus velit adorationem ab homine propter Sui gloriam; et similia alia, quae sunt fallaciae quando spiritualibus applicantur; nam homo sensualis, quia non pollet intelligentia, ita cogitat, non enim aliter scire potest.

[2] Quod "serpentes" in Verbo 2 significent sensualem hominem quoad astutiam, et quoad prudentiam, constare potest ex sequentibus:

- Apud Mosen,

"Serpens factus astutus prae omni fera agri quam fecerat Jehovah Deus" (Genesis 3:1):

per "serpentem" hic non intelligitur serpens, sed sensualis homo, et in communi sensu ipsum sensuale, quod est ultimum intellectus humani; per "hominem et ejus uxorem" significatur Ecclesia Antiquissima, quae lapsa est quando homines istius ecclesiae coeperunt ex scientificis sensualibus ratiocinari de Divinis, quod significatur per "edere ex arbore scientiae"; astutia eorum in ratiocinando de Divinis ex sensuali describitur per ratiocinationem serpentis cum uxore Adami, ex qua decepti sunt. Quod serpens dicatur "astutus prae omni fera agri", est quia ei venenum est, et inde morsus ejus letalis, et quia in latebris se recondit; "venenum" significat astum et dolum, et inde "morsus" ejus noxam letalem; et "latebrae" e quibus mordet et in quibus se recondit, significant astutias.

[3] Sciendum est quod omnes "bestiae" significent affectiones, quales sunt apud homines; ac "serpentes" significant affectiones sensualis hominis, ex causa quia serpunt humi super ventre, similiter ut sensuale hominis; hoc enim infimo loco est, et quasi repit humi sub reliquis: etiam sensuales homines in mundo spirituali in inferioribus habitant, non enim elevari possunt versus superiora, quoniam in externis sunt, et ex illis de omni re judicant et concludunt; etiam mali qui in infernis sunt plerique sensuales sunt, et multi eorum astuti; quare etiam apparent sicut serpentes varii generis, dum spectantur e luce caeli; inde est quod diabolus appelletur "serpens." Quod infernales etiam astuti sint, est causa, quia malum in se recondit omnem astutiam et malitiam, sicut bonum omnem prudentiam et sapientiam. (De quare videatur in opere De Caelo et Inferno 570-581, ubi actum est De Malitia et Artibus nefandis Spirituum Infernalium.)

[4] Inde nunc est quod diabolus seu infernum dicatur "serpens" in sequentibus locis: - In Apocalypsi,

"Draco serpens antiquus, ... diabolus et satanas, qui seducit totum terrarum orbem" (12:9, 14, 15; cap. 20:2 3 );

apud Davidem,

"Exacuerunt linguam sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum" (Psalmuss 140:4 [B.A. 3]);

per quae significatur astuta et dolosa eorum deceptio.

Apud eundem,

"Venenum eorum instar veneni serpentis" (Psalmuss 58:5 [B.A. 4]);

apud Hiobum,

"Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae" (20:16);

et apud Esaiam,

"Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant; qui comedit de ovis illorum, moritur; et quando quis exprimit, excluditur vipera" (59:5):

haec de hominibus malis qui dolo et astu seducunt in spiritualibus; clandestina mala, ad quae astute allectant, significantur per" ova aspidis" quae ponunt; dolosa falsa significantur per "telas araneae" quas texunt; letalis noxa, si recipiuntur, significatur per "Qui comedit de ovis illorum, moritur; et quando quis exprimit, excluditur vipera."

[5] Quoniam Pharisaei tales erant, ideo vocantur a Domino

"Serpentes, progenies viperarum" (Matthaeus 23:33).

Quod astutiae et malitiae talium nihil nociturae sint illis quos Dominus tutatur, significatur per quod

"Ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum [suam] impellet" (Esaias 11:8):

per "sugentem" et "ablactatum" significantur qui in bono innocentiae sunt, qui sunt qui in amore in Dominum; et per "foramen viperae" et "speluncam basilisci" intelliguntur inferna in quibus dolosi et astuti spiritus sunt; apparent etiam introitus ad illa sicut furva foramina, ac intus sicut speluncae.

[6] Quod astutiae et malitiae spirituum infernalium non nocerent illis quos Dominus tutatur, etiam significatur per haec Domini verba,

Quod possent calcare super serpentes et scorpios, et super omnem potestatem inimici (Luca 10:19);

Tum quod possent tollere serpentes, et quoque bibere letale, nec nociturum illis (Marcus 16:18):

"calcare super serpentes" significat contemptui habere et vilipendere dolos, astutias, et artes nefandas turbae infernalis; quare etiam dicitur, "et super omnem potestatem inimici; "inimicus" est illa turba, et "potestas" ejus est astutia.

[7] Malitiae et astutiae spirituum infernalium, qui simul sumpti vocantur "diabolus" et "satanas", per "serpentes " etiam intelliguntur in sequentibus locis:

- Apud Mosen,

Jehovah Deus "ducens te per desertum magnum et formidabile, serpentis, presteris et scorpionis" (Deuteronomius 8:15):

per profectiones filiorum Israelis in deserto repraesentabantur et inde significabantur tentationes fidelium; infestationes tunc ab infernis per malos spiritus et genios, significantur per "serpentes, presteres et scorpiones."

[8] Apud Esaiam,

"Ne laeteris, Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te, nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans" ( 4 14:29):

per "Philisthaeam" significatur fides separata a charitate; seductio multorum per sophismata, quibus illa fides confirmatur, describitur per quod "e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans."

Apud Jeremiam,

"Ecce Ego mittens inter vos serpentes basiliscus, contra quos non incantio, et mordebunt vos" (8:17);

apud eundem,

"Vox ejus sicut serpentis ibit" (46:22, 23):

apud Amos,

"Si 5 occultaverint se coram oculis meis in fundo maris, inde praecipiam serpenti ut mordeat eos" (9:3).

Etiam astutiae significantur per

Leviathanem serpentem tortuosum" (Esaias 27:1).

[9] Quod per "serpentes" significetur astutia et quoque prudentia quae apud sensuales homines, constare potest a Domini verbis apud Matthaeum,

"Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae" (10:16):

"prudentes" dicuntur qui in bono, "astuti" qui in malo, est enim prudentia veri ex bono, et astutia falsi ex malo; et quia ad illos qui in bono sunt illa dicuntur, ideo per "serpentes" in eo loco etiam intelligi potest prudentia.

[10] Quoniam astutiae malorum sunt diabolicae, idcirco illi qui in illis sunt dicuntur "comedere pulverem": - Apud Mosen,

Dictum ad serpentem, "Maledictus esto prae omnibus bestiis, et prae omnibus feris agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae tuae" (Genesis 3:14);

apud Esaiam,

"Serpenti pulvis panis" (65:25);

et apud Micham,

"Lambent pulverem sicut serpens" (7:17):

per "pulverem" significatur damnatum; et per "ambulare super ventre" significatur sensuale, quod est ultimum vitae apud hominem; et quia ultimum vitae est, ideo in nulla intelligentia et sapientia est, sed in astutia et malitia, quae intelligentiae et sapientiae contrariae sunt.

[11] Apud Mosen,

"Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, et cadet 6 eques ejus retrorsum" (Genesis 49:17):

quid hoc propheticum de Dane significat, nemo scire potest nisi sciat quid significatur per "equum" et ejus "calcaneos", tum quid per "serpentem"; per "equum" significatur intellectus veri, et per "equitem" intelligentia; per "serpentem" significatur sensuale, quod est ultimum vitae intellectualis; per "calcaneos equi" significantur vera in ultimis, quae sunt scientifica sensualia; quod sensuale per ratiocinationes ex fallaciis laedat et seducat intellectum, significatur per quod "serpens mordeat calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum": haec dicta sunt de Dane, quia tribus ex illo nominata erat ultima tribuum, et inde significabat ultima veri et boni, proinde ultima ecclesiae (de qua re videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1710, 3923, 6396, 10335, ubi hoc propheticum etiam explicatum est).

[12] Sensuale, quod ultimum vitae intellectualis est, etiam significatur per

"Serpentem oblongum" (Esaias 27:1; Hiob 26:13):

tum etiam per

Serpentem, in quem baculus Mosis conversus est (Exodus 4:3, 4; 7:9-12).

(Videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6949, 7293.) Etiam sensualia, quae sunt ultima vitae hominis, significantur per

"Serpentes presteres" missos in populum, qui reverti voluit in Aegyptum;

at sanatio a morsu talium serpentum, a Divino sensuali Domini, significatur per

"Serpentem aeneum" positum super signum, a quo aspecto revixerunt (Numeri 21:5-9);

Divinum sensuale Domini dicitur, quia Dominus, cum in mundo fuit, glorificavit, hoc est, Divinum fecit, totum Humanum suum usque ad ultimum ejus; ut constare potest ex eo, quod nihil in sepulchro reliquerit, et quod dixerit ad discipulos

Quod ossa et carnem habeat, quae non spiritus habet (Luca 24:39, 40).

Ultimum sensuale, quod Dominus etiam glorificavit seu Divinum fecit, significatur per "serpentem" illum aeneum positum super signum, de quo Ipse Dominus ita apud Johannem,

"Sicut Moses exaltavit serpentem..., ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (3:14, 15):

per tale signum repraesentatus est Dominus coram populo Israelitico et Judaico, quia illi mere sensuales fuerunt, et sensualis homo non potest elevare cogitationem suam, cum ad Dominum, ultra et supra sensuale; quisque enim aspicit Dominum secundum elevationem intellectus sui, spiritualis homo ad Divinum rationale, et sic porro: ex his patet quod per "serpentem aeneum" etiam significetur sensuale, sed sensuale glorificatum seu Divinum Domini.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/1232