圣经文本

 

Genesis第48章

学习

   

1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.

2 Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.

3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : benedixitque mihi,

4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.

7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.

8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?

9 Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.

10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.

12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.

13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.

14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.

15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.

18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

19 Qui renuens, ait : Scio, fili mi, Scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.

20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.

21 Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.

22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6289

学习本章节

  
/10837  
  

6289. ‘Et apprehendit manum patris sui’: quod significet influxum in potentiam apperceptionis ejus obscurae, constat a significatione ‘apprehendere manum’ quod sit influxus in potentiam apperceptionis; internum enim cum per influxum adigere vult externum ad aliquod cogitandum et volendum, quasi apprehendit illud, 1 hic potentiam apperceptionis quae per ‘manum’ significatur; quod ‘manus’ sit potentia, videatur n. 878, 3387, 4931-4937. Quod apperceptio 2 dicatur obscura, est causa quia spirituales qui repraesentantur per ‘Israelem’, 3 sunt in obscuro respective ad caelestes qui repraesentantur per ‘Josephum’; quod spirituales in obscuro sint respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3833, 4402.

[2] 4 Quod spirituales in obscuro sint, patet manifeste ex eo quod antequam regenerati sunt, sint prorsus in caligine de vero et bono, et quod cum regenerantur, sit verum quale est in doctrina Ecclesiae eorum, quod agnoscunt, cui vero fidem habent sive id verum sit sive non verum; hoc verum usque est quod fit bonum apud illos cum fit voluntatis et inde vitae, et tunc est id bonum quod vocatur bonum veri, tum bonum fidei, ut et bonum spirituale seu bonum Ecclesiae spiritualis; quale id bonum sit quod ex tali origine, quisque potest scire qui expendit. Sed usque bonum ex tali vero, etiam apud gentiles, acceptatur a Domino, dum pro principio habet charitatem erga proximum, et in charitate illa est innocentia.

脚注:

1. sed non manum, verum

2. obscura fuerit, constare potest ex eo, quod

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts quod nunc spirituale, quod est Israelem, fuerit in magis obscuro, significatur per quod oculi ejus graves essent prae senectute, ArcanaCoelestia n. 6256.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.