圣经文本

 

Genesis第48章

学习

   

1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.

2 Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.

3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : benedixitque mihi,

4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.

7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.

8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?

9 Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.

10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.

12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.

13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.

14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.

15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.

18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

19 Qui renuens, ait : Scio, fili mi, Scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.

20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.

21 Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.

22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4923

学习本章节

  
/10837  
  

4923. ‘Dicendo, Hic exivit prius’: quod significet quod ei prioritas, constat ex significatione ‘exire prior’ seu primogenitus esse quod sit Prioritas et superioritas, de qua n. 3325; agitur hic et in sequentibus ad finem hujus capitis de primogenitura; qui non sensum internum Verbi scit, autumare potest quod solum sit primogenitura de qua agitur, et consequenter de praerogativis quae primogenitura obtineret secundum leges; sed qui aliquid de sensu interno novit, is satis manifeste videre potest quod sublimius quid etiam hic reconditum lateat, tam ex ipso facto quod unus illorum exporrexerit manum et reduxerit illam, et quod tunc alter exivisset, quam ex eo quod inde nominati sint, et quod obstetrix ligaverit super manu prioris dibaphum; et porro ex paene similibus de Esavo et Jacobo quod ‘colliderint in utero, et cum exiret prius Esavus quod Jacobus teneret calcaneum ejus’, Gen. 25:23, 24, 26; insuper etiam ex duobus filiis Josephi quod Jacobus, cum benediceret illis, dextram manum imposuerit minori, et sinistram majori', Gen. 48:17-19.

[2] Judaei et quoque aliqui ex Christianis quidem credunt quod in his ut et in reliquis Verbi, sit quoddam reconditum quod mysticum vocant, et hoc ex causa quia sanctitas illis pro Verbo ab infantia est impressa; sed cum quaeritur quodnam illud mysticum sit, hoc non sciunt; si 1 illis dicitur quod mysticum illud in Verbo quia est Divinum, necessario erit tale quod in caelo apud angelos est, et quod aliud mysticum in Verbo dari nequeat, et si aliud, id foret vel fabulosum, vel magicum, vel idololatricum, et porro quod mysticum illud quod in caelo apud angelos non aliud sit quam id quod vocatur spirituale et caeleste, et agit unice de Domino, de regno Ipsius et de Ecclesia, consequenter de bono et vero, et si scirent quid bonum et verum, seu quid amor et fides, quod id mysticum etiam scire possent, sed cum hoc dicitur, vix aliquis credit; immo in tali ignorantia hodie sunt qui ab Ecclesia, ut id quod memoratur de caelesti et spirituali, vix 2 comprehensibile sit; sed sit, usque quia ex Divina Domini Misericordia, concessum est mihi in caelo simul esse sicut spiritus et in terra sicut homo, et inde loqui cum angelis, et hoc nunc continue per plures annos, non possum aliter quam aperire illa quae mystica Verbi vocantur, hoc est, ejus interiora, quae sunt spiritualia et caelestia regni Domini. Quid autem involvunt in sensu interno haec quae de binis filiis Tamaris memorantur, in nunc sequentibus dicetur.

脚注:

1. sique

2. The Manuscript inserts alicui.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.