圣经文本

 

Genesis第45章

学习

   

1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.

2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.

19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5959

学习本章节

  
/10837  
  

5959. ‘Et decem asinos portantes frumentum et panem’: quod significet boni verum et veri bonum, etiam cum multis servitiis, constat ex significatione ‘decem’ quod sint multum, ut supra n. 5958; ex significatione ‘asinorum’ quod sint servitia, ut quoque mox supra n. 5958; ex significatione ‘frumenti’ quod sit bonum veri, de qua n. 5295, 5410, hic autem boni verum quia a caelesti interno quod ‘Joseph’; et a significatione ‘panis’ quod sit veri illius bonum, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 4211, 4217, 4735, 4976. Cum hoc quod ‘frumentum’ significet boni verum, et alibi 1 veri bonum, ita se habet: cum significationibus aliter se habet cum agitur de influxu a caelesti interno, et aliter cum a spirituali interno; quod influit a caelesti interno, non est nisi quam bonum, quod 2 quidem in se verum habet, sed 3 hoc verum est bonum; quod autem influit a spirituali interno, non est nisi quam verum, quod cum factum 4 vitae, appellatur 5 bonum veri; inde nunc est quod ‘frumentum’ significet nunc bonum veri, et nunc boni verum, hic boni verum quia ex caelesti interno quod ‘Joseph’. Quod ‘asinae portaverint frumentum et panem’ ac ‘asini bonum Aegypti’ est quia per ‘asinos’ significantur 6 servitia quatenus se referunt ad 7 verum, et per ‘asinas’ significantur 6 servitia quatenus se referunt ad bonum; 8 ideo super asinis portabantur talia quae 9 illis conveniebant, et super asinabus talia quae 10 illis; alioquin non opus fuisset memorare quod essent asini et asinae, et quid illi et quid hae portarent.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. ipsum verum ibi

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts bonum et quidem.

6. scientifica

7. vera

8. ita

9. The Manuscript deletes illis correspondebant, and inserts se referunt ad vera.

10. se referunt ad bona, hoc ob congruentiis, aliter nec

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.