圣经文本

 

Genesis第44章

学习

   

1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?

5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.

6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5826

学习本章节

  
/10837  
  

5826. ‘Vos nostis quod binos pepererit mihi uxor mea’: quod significet si bonum spirituale sit quod Ecclesiae, quod internum bonum et verum erit, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui haec de se dicit, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua mox supra n. 5825; ex repraesentatione ‘Rachelis’ quae hic ‘uxor quae binos ei pepererat’, quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et a repraesentatione ‘Josephi’, 1 tum ‘Benjaminis’, qui sunt ‘bini quos pepererat’, quod sint internum bonum et verum, ‘Josephus’ internum bonum, et ‘Benjamin’ 2 interius verum.

[2] Cum hoc quod internum bonum et verum erit, si bonum spirituale sit quod Ecclesiae, ita se habet: bonum spirituale quod Israel repraesentat, est bonum veri, hoc est, verum voluntate et actu; hoc verum seu hoc bonum veri facit apud hominem ut sit Ecclesia; quando verum implantatum est voluntati, quod percipitur ex eo quod afficiatur vero propter finem ut vivat secundum illud, tunc est bonum et verum internum. Cum homo in hoc bono et vero est, tunc est in illo regnum Domini, consequenter est is Ecclesia, et una cum consimilibus facit Ecclesiam in communi; inde constare potest quod Ecclesia ut sit Ecclesia, esse debeat bonum spirituale, hoc est, bonum veri, nequaquam autem solum verum, ex quo solo hodie Ecclesia vocatur Ecclesia, et per quod distinguitur una ab altera; cogitet quisque secum an verum sit aliquid nisi pro fine habeat vitam; quid doctrinalia absque illo fine? sicut quid praecepta decalogi absque vivere secundum illa? si enim quis illa scit et omnem illorum sensum in amplitudine, et usque vivit contra illa, ad quid conducunt? nonne ad nihilum, et quibusdam ad damnationem? similiter se habet cum doctrinalibus fidei e Verbo, quae sunt praecepta vitae Christianae, sunt enim leges spirituales; hae nec ad 3 aliquid conducent nisi fiant vitae; expendat homo apud se num 4 sit apud illum quod est aliquid' nisi quod intrat ipsam vitam ejus; et num alibi vita hominis quae vita quam in voluntate;

[3] inde nunc est quod a Domino in Veteri Testamento dictum, et in Novo confirmatum, quod omnis Lex et omnes Prophetae fundentur in amore in Deum et in amore erga proximum, ita in ipsa vita, non autem in fide 5 absque vita, ita nequaquam in sola fide, consequenter nec in confidentia, haec enim absque charitate erga proximum non dabilis est; si apparet, in discriminibus vitae et cum mors prae foribus est, apud malos, est illa confidentia spuria 6 vel falsa, nam apud illos in altera vita ne hilum ejus 7 confidentiae apparet, utcumque prope mortem cum ardore apparenter tale confessi fuerint; 8 quod fides sive voces illam confidentiam, sive fiduciam, nihil efficiat apud malos, Ipse Dominus docet apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, 1:12, 13;

[4] ‘qui ex sanguinibus’ pro illis qui violentiam charitati inferunt, n. 374, x1005, tum qui verum profanant, n. 4735; ‘qui ex voluntate carnis’ pro illis qui in malis ex amore sui et mundi sunt, n. 3813; ‘qui ex voluntate viri’ pro illis qui in persuasionibus falsi, ‘vir’ enim significat verum et in opposito sensu falsum; ‘ 9 ex Deo nati’ pro illis qui regenerati sunt a Domino, et inde in bono; hi sunt qui recipiunt Dominum, et hi sunt qui credunt in Nomen Ipsius, et hi sunt quibus dat potestatem ut filii Dei sint, non autem illis; ex quibus manifeste patet quid sola fides ad salutem facit'.

[5] 10 Porro ut homo regeneretur et fiat Ecclesia, introducetur per verum ad bonum et 11 tunc introducitur cum verum fit voluntate et actu verum; 12 hoc verum est bonum, et vocatur 13 bonum veri, et producit nova vera continue, nam tunc primum fructificat se; 14 verum quod producitur seu fructificatur inde, est quod vocatur verum internum, et 15 bonum a quo, vocatur bonum internum; nam prius nihil fit internum, quam cum implantatum est voluntati, voluntarium enim 16 est intimum hominis; quamdiu bonum et verum extra voluntatem 17 sunt, et solum in intellectu, 17 sunt extra hominem, nam intellectus est extra et voluntas est intra.

脚注:

1. ac

2. The Manuscript has alters Internum to Interius.

3. quicquam

4. aliquid sit apud hominem

5. minus

6. et

7. The Manuscript omits this, and the First Latin Edition has confidentia.

8. videatur quid Ipse Dominus docet de fide in Ipsum

9. a, in the First Latin Edition.

10. ex his patet quod homo, ut

11. quod introducatur

12. tunc enim verum

13. The Manuscript inserts bonum, sed.

14. The Manuscript inserts hoc.

15. illud bonum est, quod

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.