圣经文本

 

Genesis第44章

学习

   

1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?

5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.

6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5741

学习本章节

  
/10837  
  

5741. ‘Et viri dimissi sunt, illi et asini illorum’: quod significet quod externus naturalis homo aliquantum remotus cum suis veris et scientificis, constat ex repraesentatione 1 filiorum Jacobi' qui hic sunt ‘viri’, quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; 2 proinde quod sint externus naturalis homo, 2:5680;

ex significatione ‘asinorum’ quod sint scientifica, de qua n. 5492; et ex significatione ‘dimissi’ et 3 ‘non elongati’ quod sit aliquantum remotus, nempe externus naturalis homo; inde patet quod per ‘viri dimissi sunt, illi et asini illorum, non elongati’ significetur externus naturalis homo aliquantum remotus cum suis veris et scientificis, nempe a caelesti interno quod repraesentatur per ‘Josephum’.

[2] Quod significationem ‘asinorum’ attinet, sciendum quod aliud significent cum inserviverant equitando, nam super asinis, 4 asinabus, ut et mulis, equitabant judices, reges et eorum filii, et tunc significaverunt verum et bonum rationale et quoque naturale, videatur n. 2781; inde erat quod Dominus ut judex et ut rex, cum Hierosolymam intravit, equitabat super asina cum pullo; hoc enim fuit insigne judiciale et insigne regium; verum ‘asini’ aliud significabant cum inserviverunt 5 oneri portando, ut hic, tunc significabant scientifica; scientifica nec aliter se habent; qui 6 non ultra cogitatione vadit, quoad illa quae sunt interiora hominis, quam ad scientifica quae sunt memoriae, putat quod omne hominis in illis consistat; non scit quod scientifica sint infima apud hominem, et talia quae ad plurimam partem reconduntur cum corpus moritur, n. 2475-2477, 2479, 2480; sed quae in illis sunt, nempe verum et bonum, cum illorum affectionibus, manent; et quoque 7 apud malos falsum et malum cum illorum affectionibus; scientifica 8 sunt illorum quasi corpus; quamdiu homo in mundo vivit, tunc illa, nempe verum et bonum, aut falsum et malum, 9 habet in scientificis, nam haec sunt continentia; et quia scientifica continent et sic quasi portant interiora, ideo illa significantur per ‘asinos qui inserviunt oneri portando’.

脚注:

1. The Manuscript inserts decem.

2. et quod inde

3. The Manuscript inserts mox.

4. The Manuscript inserts et.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. cogitatione ad interiore hominis non ultra vadit

7. The Manuscript places this after malum.

8. The Manuscript inserts enim.

9. sunt

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.