圣经文本

 

Genesis第42章

学习

   

1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?

2 audivi quod triticum venundetur in Ægypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.

3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,

4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :

5 ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.

8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.

9 Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.

10 Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

11 Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.

12 Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.

13 At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.

14 Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.

15 Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.

16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.

17 Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo.

19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,

20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

22 E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.

23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.

24 Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.

25 Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.

26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.

27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,

28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?

29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :

30 Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.

31 Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.

32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.

33 Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

36 dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hæc omnia mala reciderunt.

37 Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.

38 At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5511

学习本章节

  
/10837  
  

5511. ‘Cum nobis dura’: quod significet non conjunctionem cum illo ob non correspondentiam, constat ex significatione ‘loqui dura’ cum praedicatur de interno respective ad externum a se separatum, quod sit non conjunctio ob non correspondentiam, de qua supra n. 5422, 5423; si enim non correspondentia est externi cum interno, tunc omne id quod internum est et ab interno venit, externo apparet ‘durum’, quia non est conjunctio; sicut pro exemplo: si dicatur ab interno, seu ab illo qui in interno est, quod homo nihil cogitet ex se, sed vel ex caelo hoc est, per caelum a Domino, vel ex inferno; si bonum cogitat 1 quod sit per caelum a Domino, si malum quod sit ab inferno; hoc prorsus ut durum apparet ei qui vult ex se cogitare, et qui credit se tunc nihil esse; cum tamen verissimum est, et omnes qui in caelo, in perceptione sunt quod ita sit.

[2] Similiter si 2 dicatur ab interno, seu ab illis qui in interno sunt, quod gaudium in quo angeli, sit ex amore in Dominum et ex charitate erga proximum, nempe cum in usu sunt praestandi illa quae amoris et charitatis sunt, et quod in his tale gaudium et talis felicitas sit ut prorsus sit ineffabile; hoc durum erit illis qui solum in gaudio ex amore sui et mundi sunt, et in nullo proximi nisi propter se; cum tamen caelum et caeli gaudium tunc in homine incipit cum respectus sui in usibus quos facit, exspirat.

[3] Sit etiam hoc pro aliquo exemplo: si dicatur ab interno quod anima hominis nihil aliud sit quam internus homo, et quod internus homo post mortem appareat prorsus sicut homo in mundo, simili facie, simili corpore, simili facultate sensitiva, et simili cogitativa, qui foverunt opinionem de anima quod modo sit cogitativum quid, et sic quasi aethereum, ita absque forma, et quod illa reinduitura corpus 3 , illi alienum a vero putabunt esse quod anima sit talis, atque durum erit illis qui credunt quod corpus sit modo homo, audire quod anima sit ipse homo, et quod corpus quod tumulatur, ad nihil conducat 4 in altera vita; quod id verum sit, scio, nam, ex Divina Domini misericordia, fueram cum illis, non cum aliquibus sed cum multis, non semel sed saepe, et locutus cum illis de eo. Ita quoque in innumeris aliis.

脚注:

1. cogitet

2. The Manuscript has this and next examples transposed.

3. The Manuscript inserts suum.

4. conducere

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.