圣经文本

 

Genesis第39章

学习

   

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5013

学习本章节

  
/10837  
  

5013. ‘Videte, adduxit nobis virum Hebraeum’: quod significet servum, constat ex significatione ‘viri Hebraei’ quod praedicetur de servitio, de qua n. 1703; ut quoque liquet a sequentibus, vocatur enim ibi Josephus 1 servus Hebraeus, et quoque simpliciter servus, ‘Venit ad me servus Hebraeus quem adduxisti nobis’, vers. 17; 2 ‘secundum verba haec fecit mihi servus tuus’, vers. 19. Quod ‘vir Hebraeus’ hic sit servus, est imprimis ex causa quia illi qui in vero et bono naturali non spirituali sunt, qui hic per ‘Potipharem et ejus uxorem’ repraesentantur, non aliter spectant 3 verum et bonum spirituale quod per ‘Josephum’ repraesentatur, quam servum; sunt enim et vita et doctrina in inverso ordine, naturale enim apud illos dominatur et spirituale servit; cum tamen secundum ordinem sit quod spirituale dominetur et naturale serviat; spirituale enim est prius, interius et superius, et propius Divino, naturale autem posterius, exterius et inferius, et remotius a Divino; ideo spirituale apud hominem et in Ecclesia comparatur caelo, et quoque vocatur caelum, et naturale comparatur terrae, et quoque vocatur terra; inde quoque est quod spirituales, hoc est, apud quos spirituale dominatum est, appareant in altera vita in luce caeli capite sursum versus Dominum, et pedibus deorsum versus infernum; at naturales, hoc est, apud quos naturale dominatum est, apparent in luce caeli pedibus sursum et capite deorsum, quantumvis aliter in luce sua, quae est lux fatua resultans ex cupiditatibus et inde phantasiis in quibus sunt, n. 1528, 4 3340, 4214, 4418, 4531, 4532.

[2] Quod naturales homines considerent spiritualia sicut servitia, etiam repraesentatum est per quod Aegyptii non aliter spectaverint Hebraeos quam servos; per ‘Aegyptios’ enim repraesentati sunt qui in naturali scientia sunt, ita naturales, per ‘Hebraeos’ autem illi qui ab Ecclesia, ita respective spirituales; etiam Aegyptii Hebraeos tam viles habuerunt 5 , sicut servos, usque adeo ut abominatio illis fuisset comedere cum Hebraeis, Gen. 43:32, et quoque abominatio illis sacrificia quae Hebraeis, Exod. 8:22.

脚注:

1. ubi vocatur

2. The Manuscript inserts et.

3. spectent, in the First Latin Edition

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. habebant

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.