圣经文本

 

Genesis第39章

学习

   

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4988

学习本章节

  
/10837  
  

4988. ‘Et sustulit uxor domini ejus oculos ad Josephum’: quod significet verum naturale non spirituale adjunctum bono naturali, et ejus perceptionem, constat ex significatione ‘uxoris’ quod sit verum adjunctum bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale, 1 adjunctum bono naturali, quia de illo vero et hoc bono agitur; bonum illud cui conjunctum id verum, est hic ‘dominus’, n. 4973; et ex significatione ‘tollere oculos’, quod sit cogitatio, intentio, et quoque perceptio, de qua n. 2789, 2829, 3198, 3202, 4339.

[2] Per ‘uxorem’ hic significatur verum naturale, sed non verum naturale spirituale et per ‘maritum’ 2 ,

qui hic 3 dominus, significatur bonum naturale, sed non bonum naturale spirituale; explicandum itaque est quid bonum et verum naturale non spirituale, et quid bonum et verum naturale spirituale: bonum apud hominem est ex duplici origine, nempe ex hereditario et inde adscititio, et est ex doctrina fidei et charitatis, apud gentiles ex religioso; bonum et verum quod ex priore origine est, est bonum naturale non spirituale; bonum autem quod ex hac origine et bonum naturale spirituale; ex simili origine est verum quia omne bonum 4 adjunctum sibi habet suum verum.

[3] Bonum naturale ex priore origine, hoc est, ex hereditario et inde adscititio, multa affinia habet cum bono naturali ex altera origine, hoc est, ex doctrina fidei et charitatis, seu 5 religioso sed solum in externa forma; in interna prorsus differunt; bonum naturale ex priore origine comparari potest bono quod etiam datur apud animalia quae mitia sunt, sed bonum naturale ex altera origine est proprium homini qui ex ratione agit, et inde novit dispensare bonum diversimode secundum usus; hanc dispensationem docet doctrina justi et aequi, et in superiore gradu doctrina fidei et charitatis, et haec quoque in multis confirmat ratio apud vere rationales:

[4] illi qui ex priore origine bonum agunt, feruntur sicut instinctu caece in charitatis exercitia, at qui ex altera origine bonum agunt, feruntur ex debito interno, et quasi visualiter ad illa: verbo, qui ex priore origine bonum agunt, non ex aliqua conscientia justi et aequi, minus ‘veri et boni’ spiritualis, bonum agunt; qui autem ex altera origine, ex conscientia agunt; videantur quae prius n. 3040, 3470, 3471, 3518 de his dicta sunt, et quae sequuntur n. 4992. Sed quomodo cum his se habet, nequaquam potest explicari ad captum, nam unusquisque qui non spiritualis est seu qui non regeneratus est, bonum videt a forma ejus externa 6 , et hoc ex causa quia non scit quid charitas nec quid proximus; et quod haec non sciat, etiam est causa quia nulla doctrinalia charitatis sunt; in luce caeli illa apparent distinctissime, et inde quoque distincte apud spirituales seu regeneratos, quia hi in luce caeli sunt.

脚注:

1. conjunctum

2. The Manuscript inserts ejus.

3. The Manuscript inserts est.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts ex.

6. The Manuscript inserts non autem ab interna.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.