圣经文本

 

Genesis第39章

学习

   

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4963

学习本章节

  
/10837  
  

4963. ‘Et Josephus’: quod significet caeleste spiritualis ex rationali, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caelestis spiritualis homo qui ex rationali, de qua n. 4286; hic itaque quia agitur de Domino, repraesentatur per illum Internus Homo Domini: unusquisque 1 qui nascitur homo, est externus et internus; externus ejus est qui oculis conspicitur et per quem in consortio est cum hominibus et per quem aguntur illa quae propria mundi naturalis sunt; internus autem est qui non oculis conspicitur et per quem homo in consortio est cum spiritibus et angelis et per quem peraguntur illa quae propria mundi spiritualis sunt; quod unusquisque homo internum et externum habeat, seu homo internus et externus sit, est ut per hominem conjunctio caeli sit cum mundo; influit enim caelum per internum hominem in externum et inde percipit quid in mundo, et homo externus qui in mundo est, inde percipit quid in caelo; homo ut talis sit, ita creatus est.

[2] Dominus etiam quoad Humanum Suum, Externum et Internum habuit quia placuit Ipsi nasci sicut alius homo; Externum seu Externus Ipsius Homo repraesentatus est per ‘Jacobum’ et postea per ‘Israelem’,

Internus autem Homo repraesentatur per ‘Josephum’; hic seu Internus Homo est qui vocatur caelestis spiritualis ex rationali, seu quod idem, Internum Domini quod Humanum fuit, 2 caeleste spiritualis ex rationali; de hoc et de ejus glorificatione agitur in sensu interno in hoc capite et in sequentibus ubi de Josepho: quid autem caeleste spiritualis e rationali sit, prius n. 4286, 4585, 4592, 4594, explicatum est, quod nempe sit supra caeleste spiritualis e naturali quod per Israelem repraesentatur.

[3] Dominus quidem natus est sicut alius homo; sed notum est quod homo qui nascitur, trahat suum tam ex patre quam ex matre, et quod intimum suum ex patre, 3 at exteriora, seu quae intimum illud investiunt, a matre, utrumque nempe quod a patre et 4 matre trahit: est conspurcatum malo hereditario; aliter vero apud Dominum: quod a matre traxit, hoc similiter in se habuit hereditarium quale alii homini, sed quod a Patre, Qui fuit Jehovah, hoc fuit Divinum; inde est quod Internus Homo Domini non similis fuerit interno alius hominis, Intimum enim Ipsius fuit Jehovah; hoc itaque intermedium est quod vocatur caeleste spiritualis e rationali. Sed de hoc in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, plura dicentur.

脚注:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The Manuscript inserts erat.

3. et

4. The Manuscript inserts a.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.