圣经文本

 

Genesis第39章

学习

   

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3263

学习本章节

  
/10837  
  

3263. ‘Hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami’: quod significet derivationes Ecclesiae spiritualis per Jishmaelem repraesentatae, constat ex significatione ‘nativitatum’ quod sint derivationes fidei, ita Ecclesiae, de qua n. 1145, 1255, 1330; ex repraesentatione ‘Jishmaelis’ quod sint rationales, et qui ab Ecclesia spirituali Domini, de qua n. 2078, 2691, 2699; et ex significatione ‘filiorum Abrahami’ quod sint illi qui in vero a Domino, per ‘filios’ enim significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et per ‘Abrahamum’ repraesentatur Dominus, etiam quoad Divinum Humanum, n. 3251, a Quo verum et bonum spiritualibus, n. 2661, 2716, 2833, 2834.

[2] Quod Ecclesiam spiritualem Domini concernit, sciendum quod illa sit per universum terrarum orbem; non enim limitata est ad illos qui Verbum habent et inde norunt Dominum et aliqua vera fidei; sed etiam est apud illos qui Verbum non habent, et ideo prorsus ignorant Dominum, et consequenter non sciunt aliqua vera fidei, (omnia enim vera fidei spectant Dominum:) 1 hoc est, apud gentes ab Ecclesia remotas; sunt 2 enim plures inter illos, qui norunt ex lumine rationali, quod unus Deus sit, quod Ille creaverit omnia, et quod conservet omnia, tum quod ab Ipso omne bonum, consequenter omne verum: et quod similitudo cum Ipso faciat hominem beatum; ac praeterea vivunt secundum religiosum suum, in amore in illum Deum et in amore erga proximum; ex affectione boni faciunt opera charitatis, et ex affectione veri colunt Supremum; qui tales inter gentes, sunt qui in Ecclesia Domini spirituali sunt; et tametsi ignorant Dominum cum in mundo sunt, usque in se habent cultum Ipsius ac tacitam agnitionem, cum in bono sunt, in omni enim bono est Dominus praesens; quapropter etiam illi in altera vita facile Ipsum agnoscunt, et prae Christianis qui non ita in bono, vera fidei in Ipsum recipiunt, ut constare potest ex illis quae de gentium et populorum statu et sorte extra Ecclesiam in altera vita, n. 2589-2604, ab experientia 3 detecta sunt: lumen naturale quod illis, in se habet spirituale, nam absque spirituali quod a Domino, talia nusquam agnosci possunt.

[3] Exinde nunc constare potest quid Jishmael, proinde quid Jishmaelitae, in sensu repraesentativo, nempe quod illi ab Ecclesia spirituali Domini, qui 4 quoad vitam in simplici bono, et ideo quoad doctrinam in naturali vero sunt; tales quoque significantur per Jishmaelitas in sequentibus ubi de Josepho, Ecce turma Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli illorum ferentes ceram, resinam et stacten, euntes ad deferendum 5 in Aegyptum, 37:25;

ubi ‘Jishmaelitae’ pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; ‘cameli ferentes ceram, resinam, et stacten’ pro interioribus bonis talium; similiter per Jishmaelitas ibi vers. 28, et 39:1;

et quoque in libro Judicum, Quod ex petitione Gideonis quisque daret inaurem praedae suae, nam inaures auri illis, siquidem Jishmaelitae illi, Jud. 8:24;

‘inaures auri’ significabant illa quae sunt 6 simplicis boni, no. 3103.

脚注:

1. The Manuscript has ut gentes ab Ecclesia remotae

2. The Manuscript has tamen

3. The Manuscript has dicta

4. The Manuscript transposes these two clauses and omits ideo.

5. The Manuscript has ad

6. The Manuscript has simplicis boni, quod actu fit. All this is deleted and boni actu seu vitae is substituted.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.