圣经文本

 

Genesis第38章

学习

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4911

学习本章节

  
/10837  
  

4911. ‘Et agnovit Jehudah’: quod significet quia suum quod affirmaret, constat a significatione ‘agnoscere’ quod sit affirmare, et hoc quia ex pignoribus agnovit quod suum esset.

Describitur hic genius illius gentis, qui talis est quod tametsi internum Ecclesiae sicut falsum rejicit, usque tamen cum insinuatur ei quod illius sit, acceptet et affirmet; qui in sorde amorum sunt, hoc est, in avaritia et simul in amore sui, ut haec gens est, non possunt elevare mentis intuitionem et videre verum aliunde quam ex se, quapropter cum illis tribuitur, tunc affirmant; sicut pro exemplo: si illis dicitur quod Verbum in se Divinum sit et contineat arcana caeli, et quoque talia arcana quae solum ab angelis comprehendi possunt, hoc verum affirmant quoniam Verbum faciunt suum quia fuit ad illos, apud illos, et in littera de illis, sed ipsa arcana seu vera spiritualia si illis detegantur, rejiciunt.

[2] Si illis dicitur quod ritualia Ecclesiae eorum omnia sancta fuerint in se, hoc verum affirmant quia ritualia illa sua faciunt; sed si dicitur quod sancta illa fuerint in ritualibus separata ab illis, hoc negant. Si illis dicitur quod Ecclesia Judaica fuerit caelestis et Ecclesia Israelitica spiritualis et si illis explicatur quid caeleste et quid spirituale, id quoque affirmarent; sed si diceretur quod Ecclesiae illae dicantur caelestes et spirituales ex eo quod singula ibi repraesentaverint caelestia et spiritualia, et quod repraesentativa spectent rem non personam, id negant. Si illis dicitur quod in baculo Mosis fuerit potentia a Jehovah, ita potentia Divina, id affirmant et vocant verum; at si illis dicitur quod potentia illa non fuerit in baculo, sed solum in mandato Divino, hoc negant et vocant falsum.

[3] Si illis dicitur quod serpens aeneus a Mose erectus sanaverit illos qui mordebantur a serpentibus et sic quod miraculosus fuisset, id affirmant; sed si dicitur quod non fuerit sanans et miraculosus in se, sed ex Domino 1 Qui repraesentabatur, id negant et vocant falsum; conferantur quae de serpente 2 relata et dicta sunt, Num. 21:7-9; 2 Reg. 18:4; Joh. 3:14, 15; similiter in reliquis.

Talia sunt quae significantur per quod ‘agnovit Jehudah’, et quae a parte gentis per illum significatae conjungebantur cum interno Ecclesiae quod per ‘Tamarem’ repraesentatur; et quia talia fuerunt, non intravit Jehudah ad illam ut levir ad uxorem, sed ut scortator ad meretricem. 3

脚注:

1. quem repraesentavit but quem is altered to qui

2. illo

3. The Manuscript has many alterations in this last sentence, including a deletion of nequidem. Possibly non should have taken its place, but in the Manuscript’s final version, the former part gives Tamar’s idea, the latter Judah’s.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.