圣经文本

 

Genesis第38章

学习

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4849

学习本章节

  
/10837  
  

4849. Vers. 12-14. Et multiplicati dies, et moriebatur filia Shuae uxor Jehudae, et consolatus Jehudah, et ascendit ad tonsores gregis sui, is et Hirah socius ejus Adullamita, Timnatham. Et indicatum Tamari, dicendo, Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum. Et removit vestes viduitatis suae a super se, et obtexit in peplo, et operuit se; et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham; quia vidit quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem. ‘Multiplicati dies’ significat status mutationem: ‘et moriebatur filia Shuae’ significat quod malum ex falso: ‘uxor Jehudae’ significat religiosum apud gentem e Jacobo, in specie ex Jehudah: ‘et consolatus Jehudah’ significat requiem:

'et ascendit ad tonsores gregis sui' significat aliquid elevationis ad consulendum Ecclesiae: ‘is et Hirah socius ejus Adullamita’ significat quod usque in falso esset: ‘Timnatham’ significat statum: ‘et indicatum Tamari, dicendo’ significat communicationis quid cum Ecclesia repraesentativa spiritualium et caelestium: ‘Ecce socer tuus ascendit Timnatham ad tondendum gregem suum’ significat quod Ecclesia Judaica sibi vellet consulere: ‘et removit vestes viduitatis suae a super se’ significat simulationem veri quod ex bono: ‘et obtexit in peplo’ significat verum obscuratum: ‘et operuit se’ significat sic non agnitum: ‘et sedit in ostio fontium, qui super via Timnatham’ significat intermedium ad vera Ecclesiae et ad falsa: ‘quia vidit quod adolevit Shelah, et illa non data ei in mulierem’ significat perspectionem quod non aliter conjungi possit religioso in quo posteritas ex Jacobo, in specie quae ex Jehudah.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.