圣经文本

 

Genesis第38章

学习

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4815

学习本章节

  
/10837  
  

4815. ‘Et descendit Jehudah ex fratribus suis’: quod significet posteritatem Jacobi, in specie Jehudae tribum quae separata a reliquis, constat ex repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit in universali sensu posteritas Jacobi, et in speciali tribus quae Judae dicta est; et a significatione ‘descendere 1 ex fratribus’ quod sit separari a reliquis tribubus, hic abire in pejus quam illi; ‘descendere’ enim involvit dejectionem ad malum, nam ‘ascendere’ involvit elevationem ad bonum, n. 3084, 4339; causa est, de qua etiam prius 2 , quia terra Canaan repraesentabat regnum Domini, ac ibi Hierosolyma et Zion intimum ejus; at quae extra terminos illius terrae erant, repraesentabant illa quae extra regnum Domini, quae sunt falsum et malum; ideo a Zione et Hierosolyma versus terminos dicebatur ‘descendere’, at a terminis ad Hierosolymam et Zionem ‘ascendere’; inde est quod ascendere involvat elevationem ad verum et bonum, et descendere dejectionem ad falsum et malum; quia hic de falso et malo ad quae se dejecit tribus Jehudae, agitur, dicitur quod ‘Jehudah descendit’ et porro quod ‘declinavit ad virum Adullamitam’, et per declinare significatur quod ad falsum, et dein ad malum.

[2] Quod tribus Jehudae separata sit a reliquis tribubus, notum est; causa erat ut illa tribus repraesentaret caeleste regnum Domini, at reliquae tribus spirituale regnum Ipsius; ideo etiam Jehudah in sensu repraesentative est caelestis homo, et in universali regnum caeleste Domini, n. 3654, 3881; 3 atque reliquae tribus vocatae sunt una voce Israelitae, Israel enim in sensu repraesentativo est spiritualis homo, et in universali regnum spirituale Domini, n. 3654, 4286.

[3] Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae, in specie significatur per haec verba ‘et descendit Jehudah ex fratribus suis, et declinavit’. Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae, constat ex pluribus locis in Verbo imprimis apud Prophetas; ut apud Jeremiam,

Vidit perfida soror ejus Jehudah, ... cum propter omne modos, quibus moechata est aversa Israel, dimiserim illam, e dederim libellum repudii ejus ei, non tamen timuit sibi perfide Jehudah soror ejus, sed abivit et scortata est etiam illa, adeo ut a voce scortationis ejus profanata sit terra; moechata est cum lapide et ligno; in omnibus tamen 4 his non reversa est perfida ad Me Jehudah; ... justificavit animam suam aversa Israel prae perfida Jehudah, 3:7-11:

et apud Ezechielem,

Vidit quidem soror ejus, attamen corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis suae 23:11 seq. ad fin. ;

ibi 5 de Hierosolyma et Samaria, seu de tribu Jehudae, et de tribubus 6 Israelis; praeter alibi pluries.

[4] Describitur in sensu interno 7 tribus illa, quomodo lapsa in falsum et inde in malum, et tandem in mere idololatricum; hoc quidem describitur in sensu interno antequam tribu sensu interno est, Divinum est, ac Divino futura sunt praesentia; videantur quae de illa gente praedicta sunt Deut. 8 31:16-21; 32:15-43.

脚注:

1. The manuscript has a or ab.

2. The Manuscript inserts dictum.

3. etiam

4. The Manuscript inserts etiam.

5. ubi

6. Tribus, in the First Latin Edition

7. The Manuscript inserts in hoc capite.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.