圣经文本

 

Genesis第38章

学习

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#434

学习本章节

  
/1232  
  

434. "Ex tribu Reubenis duodecim millia signati." - Quod significet lucem veri ex illo amore, et quod omnes qui in illa sunt, in caelo sint et in caelum veniant, constat ex significatione "tribus Reubenis", quod sint qui in luce veri sunt, de qua sequitur; ex significatione "duodecim millium", quod sint omnia et omnes (de qua supra, n. 430), hic omnes qui in luce veri ex bono amoris in Dominum, qui amor significatur per "tribum Jehudae" (ut mox supra, n. 433, ostensum est); et ex significatione "Signatorum", quod sint illi qui in caelo sunt et in caelum veniunt (de qua etiam mox supra, n. [427 [a] ,] 433 [a]). Prius dictum est quod duodecim tribus Israelis repraesentaverint et inde in Verbo Significent omnia ecclesiae, et quod unaquaevis tribus aliquod universale essentiale ejus, et quod "Jehudah" significet amorem in Dominum; quod autem "Reuben" significet lucem ex illo amore, in sequentibus videbitur.

[2] "Reuben", et inde tribus ab illo nominata, in sensu supremo significat Dominum quoad praevidentiam seu praescientiam; in sensu interno, fidem spiritualem et intellectum veri; ac in externo, visum: et quia "Reuben" in sensu interno significat fidem et intellectum, etiam significat lucem veri, nam fides existit ex luce veri, ac intellectus illustratur ex illa; nam ubi lux veri est, ibi est intellectus et est fides.

[3] Simile per "Reubenem" seu tribum ejus significatur quod per "Petrum" apostolum; nam duodecim apostoli similiter ac duodecim tribus Israelis repraesentaverunt omnia ecclesiae, et quisque apostolus aliquod universale essentiale ejus; et quia Petrus, simile repraesentabat quod Reuben, ideo ille primus apostolorum erat, sicut Reuben erat primus filiorum Jacobi.

(Quod "Petrus" significet verum in luce et fidem, videatur supra, n. 9, 411 [a] .)

[4] Quod Reuben fuerit primus filiorum Jacobi, et quod inde tribus ab illo dicta in primo loco in plerisque locis in Verbo nominetur, erat causa quia primogenitus erat; et per "primogenituram"in Verbo significatur verum ex bono, seu quod idem, verum in luce, et inde fides ex charitate; verum enim et quod fidei est, primum apparet homini, intrat enim per auditum in memoriam, et inde evocatur in cogitationem, et quod homo cogitat hoc visu interiori videt et appercipit; et quod primum videtur et appercipitur, hoc primum est sed modo apparenter, non autem actualiter: bonum est actualiter primogenitum seu primum ecclesiae, quoniam verum existit ex bono; format enim se bonum in veris, ac se per vera sistit videndum, quare verum est bonum in forma; inde est quod dicatur verum ex bono et fides ex charitate, quod enim est ex aliquo, hoc illud est in imagine, ac in se spectatum est bonum formatum et natum; hoc itaque est primogenitum in sensu spirituali Verbi. Praeterea apud infantes est bonum innocentiae, quod primum a Domino infunditur, ex quo homo primum fit homo; et quia bonum est amoris, et homo super amorem suum non reflectit, sed super cogitationem ex memoria, et quia bonum non prius habet quale quam cum formatum est in vera, et absque quali nihil percipitur, inde est quod ignoretur quod bonum sit primum et primogenitum; bonum enim primum concipitur a Domino apud hominem, et gignitur per vera, in quibus bonum est in sua forma et effigie.

[5] Praeterea sciendum est quod vera quae ab homine in ejus infantia et pueritia hauriuntur ex Verbo doctrina inde et praedicatione, appareant quidem ut vera, sed usque non sunt vera apud illum; sunt modo sicut cortices absque nucleo, seu sicut corporis et faciei forma absque anima et vita: haec non prius fiunt vera quam cum recipiuntur voluntate, sic enim primum recipiuntur ab homine et apud illum incipiunt vivere; voluntas enim est ipse homo, et omne bonum est voluntatis, ac omne verum est intellectus inde. Ex his constare potest unde est quod tribus Jehudae, per quam significatur bonum amoris in Dominum, primo loco nominetur; et quod dein tribus Reubenis, per quam significatur verum in luce ex illo bono.

[6] Sciendum est quod omnis lux, in qua apparet verum, sit a luce caeli quae a Domino; et lux caeli est ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius; lux caeli est Divinum Bonum in forma. Illa duo in caelo unum sunt, ac ut unum recipiuntur ab angelis, et quoque ut unum recipienda sunt ab homine, ut homo communionem habere possit cum angelis. (Sed haec ample ostensa videantur in Arcanis Caelestibus, nempe quod cum homo regeneratur, verum primo loco sit et bonum secundo non actualiter sed apparenter, at quod cum homo regeneratus est bonum primo loco sit et verum secundo actualiter et perceptibiliter, n. 3324, 3325, 3330, 3336, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 1 4245, 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6273, 8516, 10110: ita quod bonum sit primum et ultimum regenerationis, n. 9337. Quia velum primo loco apparet esse, et bonum secundo, cum regeneratur homo, seu quod idem, cum homo fit ecclesia, quod propter illam apparentiam ab antiquis controversum sit num verum fidei vel num bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae, n. 367, 2435. Quod bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae actualiter, at verum fidei modo apparenter, n. 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930, 8042, 8080. Quod etiam per "primogenitum" in Verbo significetur primum ecclesiae, cui prioritas et superioritas, n. 3325. Quod ideo Dominus dicatur "Primogenitus", quia in Ipso et ab lpso omne bonum amoris, charitatis et fidei, n. 3325.)

[7] Quoniam verum apparenter primo loco est, ideo Reuben primogenitus erat, et nominatus est a visu, ut patet apud Mosen,

"Concepit Lea et peperit filium, et Vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit quod vidit Jehovah afflictionem meam; quia nunc amabit me vir meus" (Genesis 29:32):

haec tametsi historica sunt usque tamen senSum spiritualem continent; nam omnia et singula quae in Verbo sunt, ex spirituali mundo sunt quia ex Domino; quae dum in mundum naturalem e caelo demissa sunt, induta sunt sensu naturali correspondente, qualis est sensus litterae Verbi: quare per nativitates filiorum Jacobi significantur nativitates spirituales, quae sunt quomodo nascitur bonum et verum apud hominem cum regeneratur a Domino. Unde per "Concepit Lea et peperit filium" significatur conceptio et partus spiritualis; per "vocavit ejus nomen Reuben" significatur quale ejus; per quod "dixit, quod vidit Jehovah", significatur in Supremo sensu praevidentia, in interno fides, in interiori intellectus, et in externo visus, hic fides a Domino; per "afflictionem meam" significatur status perveniendi ad bonum; "quia nunc amabit me vir meus" significat quod inde bonum veri. (Sed haec explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 3860-3866.)

Reuben in lingua originali significat visum; et "visus" in sensu spirituali significat intellectum veri et fidem, et in sensu supremo Divinam praevidentiam. (Ut constare potest ex his quae de significatione "videre" et "visus" in Arcanis Caelestibus ostensa sunt; quae sunt, Quod "visus" in sensu supremo, in quo de Domino, significet praevidentiam, n. 2807, 2837, 2839, 3686, 3854, 3863, 10428:

quod "visus" in sensu interno significet fidem, quoniam visus spiritualis est visus ex fide, et quoniam illa quae fidei sunt videntur in mundo spirituali, n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 5400, 10705:

quod etiam "videre" significet intelligere et percipere verum, n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 10705. Quod visus internus sit intellectus, et quod hic videat per oculos corporis; et quod visus intellectus sit ex luce caeli, n. 1524, 3138, 3167, 4408, 5114, 6608, 8707, 2 9128, 9399, 10569.)

[8] Quod "Reuben" significet verum ex bono seu fidem ex charitate, etiam constare potest ex "dudaim", quod in agro invenit, et dedit matri suae; de qua re ita apud Mosen,

"Ivit Reuben in diebus messis triticorum, et invenit dudaim in agro, et adduxit illa ad Leam matrem suam; et dixit Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui: et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum, et sumes etiam dudaim filii mei? Et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filii tui. Et venit Jacobus de agro in vespera, et exivit Lea obviam ei, et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei: et cubuit cum illa in nocte illa, .... et concepit et peperit Jacobo filium" Jisaschar (Genesis 30:14-18):

qui non scit quid "dudaim" significant, tum quid Reuben, Jacob, Lea et Rachel repraesentabant, prorsus non sciturus est cur talia acciderant, et quod in Verbo memorata sint; at quod Divinum in sensu litterae non apparens insit, constare potest, quia est in Verbo, in quo omnia et singula Divina sunt. Divinum quod his inest, patet ex sensu spirituali eorum: in hoc sensu "dudaim" significant conjugium boni et veri, Reuben repraesentat verum ex bono, Jacob ecclesiam quoad verum, Lea et Rachel ecclesiam quoad bonum, sed Lea ecclesiam externam, et Rachel ecclesiam internam: quare per "dudaim" a Reubene inventa significatur conjugiale quod est veri cum bono; et quia id conjugiale est inter verum et bonum in interno seu spirituali homine, quod facit ecclesiam internam, et usque id verum datur primum in externo seu naturali homine quod facit ecclesiam externam, ideo dudaim inventa sunt a Reubene, per quem repraesentabatur verum ex bono, et primum data Leae matri suae, per quam repraesentabatur ecclesia externa sed usque a Lea data sunt Racheli, per quam repraesentabatur ecclesia interna, propterea ut Lea cubaret cum Jacobo. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. fff23940-3952.)

[9] Quoniam Reuben repraesentabat Verum ex bono, seu fidem ex charitate, ideo etiam

Ille exhortatus est fratres suos, ne occiderent Josephum, volens liberare illum e manu eorum: et valde doluit cum Josephus non inventus est in fovea (Genesis 37:21, 22, 29, 30)

(quae etiam explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 4731-4738, et n. 4761-4766).

[10] Quoniam "Reuben" seu tribus ejus significabat verum ex bono seu fidem ex charitate, ideo

Castra illius tribus in deserto erant ad meridiem, et castra ad meridiem vocabantur "castra Reubenis" (Numeri 2:10-16);

castrametationes enim tribuum Israelis repraesentaverunt ordinationes societatum angelicarum in caelo; et societates angelicae habitant in plagis secundum status eorum quoad bonum et Verum (videatur supra, n. 422 [a]), ac in plaga meridionali ibi habitant qui in luce veri ex bono sunt; et quia tribus Reubenis repraesentabat verum ex bono seu verum in luce, ideo castrametata est tribus Reubenis ad meridiem.

[11] Quoniam verum ex bono, quod tribus Reubenis repraesentabat, est in naturali homine, ideo tribui Reubenis data est hereditas trans Jordanem (Videatur Numeri 32:1 ad fin. : Deuteronomius 3:12-20; Joshua 13:1 ad fin. ; cap. 18:7): terra enim Canaan repraesentabat et inde significat in Verbo ecclesiam, ac regio ejus trans Jordanem ecclesiam externam, et regio ejus cis Jordanem ecclesiam internam, et Jordanes fluvius limitem inter illas; ac verum ex bono seu fides ex charitate facit ecclesiam; Verum ex bono in naturali homine facit ecclesiam externam; et quia tribus Reubenis hoc ecclesiae repraesentabat, ideo illi tribui data est hereditas trans Jordanem. Cur datae sunt hereditates trans Jordanem etiam tribui Gadis et dimidiae tribui Menasses, dicetur in sequentibus.

[12] Conjunctio utriusque ecclesiae, nempe externae et internae, quae est sicut conjunctio naturalis et spiritualis hominis, repraesentabatur, et in sensu spirituali describitur per

Altare, quod filii Reubenis, Gadis et Menassis aedificabant juxta Jordanem, de quo lis erat inter has tribus et reliquas; sed dictum quod altare illud esset pro teste, ut illi, tametsi trans Jordanem habitent, usque servirent Jehovae conjunctim cum reliquis: quare vocabant illud altare, "Testis inter nos quod Jehovah Deus" (de qua re apud Josuam, cap. 22:9 ad fin. ):

"Jordanes" enim significabat medium inter externum et internum ecclesiae; "terra Canaan cis Jordanem" significabat ecclesiam internam, et illa "trans Jordanem" ecclesiam externam, quam etiam tribus Reubenis, Gadis et Menassis, quae ibi hereditates suas nactae sunt, repraesentabant; et "altare" illud significabat cultum communem utriusque ecclesiae, et sic conjunctionem.

[13] Quod "Reuben" significet verum in naturali homine, constat etiam ex prophetico Deborae et Baraki in Libro Judicum,

"In classibus Reubenis sunt magni, statuta cordis: quare sedes inter sarcinas ad audiendum sibila gregum? classibus Reubenis, ubi magni, pervestigationes cordis, Gilead in transitu Jordanis 3 habitans" (5:15-1 7):

haec nemo intellecturus est, nisi sciat quid in prophetico illo agitur, et quid per "classes", "Reubenem", "sarcinas", "sibila gregum", et per "Gilead" significatur; agitur ibi de ecclesia apud filios Israelis vastata; et per "classes Reubenis" significantur omnia tam vera quam bona quae in naturali homine; per "sarcinas" significantur cognitiones et scientifica ibi; per "sibila gregum" significantur illorum perceptiones et cogitationes; ac per "Gilead" significatur naturalis homo: ex quibus intellectis patet quid per illa in sensu spirituali intelligitur; nempe quod dum ecclesia destructa est, naturalis homo cum illis quae inibi separatus sit a spirituali homine, cum tamen ei conjunctus erit; et cum conjunctus, quod ibi vera sint ex bono, per quae pugnabitur contra falsa ex malo, naturalis enim homo pugnabit contra illa ex spirituali homine; per "statuta cordis" et per "pervestigationes cordis" 4 significantur vera ex bono quae ibi ex spirituali homine, "cor" enim significat bonum amoris, "statuta cordis" et "pervestigationes cordis" sunt omnia quae ex bono in spirituali homine determinantur et ordinantur in naturali. Haec de Reubene dicta sunt, quia tribus ejus habitavit trans Jordanem in Gilead; nec fuit conjuncta Deborae et Barako cum pugnarunt contra Siseram, sed solum Isaschar et Sebulon; per "Siseram" enim in sensu spirituali intelligitur falsum ex malo destruens ecclesiam.

[14] Per "Reubenem" significatur lux veri et inde intellectus Verbi apud Mosen,

"Vivat Reuben et non moriatur; erit tamen homines ejus numerus" (Deuteronomius 33:6):

per "Reubenem" ibi intelligitur intellectus Verbi illustratus per lucem e caelo; et quia pauci sunt qui recipiunt illustrationem, ideo dicitur, "Erit tamen homines ejus numerus"; "numerus" significat paucum et paucos.

[15] Quod "Reuben" significet verum ex bono seu fidem ex charitate, constare etiam potest ex sensu opposito, in quo etiam nominatur. In eo sensu significat "Reuben" verum separatum a bono, seu fidem separatam a charitate: ac verum absque bono non est verum aliter quam modo quoad vocem et sonum; est enim scientificum residens in memoria naturalis hominis, ita solum in introitu ad hominem, et non intra illum in ejus vita. Memoria naturalis hominis est modo introitus ad illum, nec fit verum apud illum priusquam vult illud et facit illud; tunc primum intrat, et accipit vitam; prius nec influit lux e caelo et illustrat. Simile est cum fide separata ex charitate, nam verum est fidei et bonum est charitatis.

[16] Quod "Reuben" in opposito sensu significet fidem separatam a charitate constare potest ab adulterio ejus cum Bilha concubina patris sui, de qua ita apud Mosen,

"Factum est in residendo Israel in terra" Ephrath Bethlechem, "et ivit Reuben, et cubuit cum Bilha concubina patris sui; et audivit Israel" (Genesis 35:22):

per "Ephratam Bethlechem" significatur ecclesia spiritualis, quae est in veris ex bono seu in fide ex charitate; bonum charitatis rejicere a veris fidei, significatur per adulterium Reubenis; nam profanatur verum quando non conjungitur cum suo bono, quod est bonum charitatis, sic enim conjungitur cum amore sui et mundi, quod est adulteratio: omnia etiam adulteria (quorum plura recensentur in Levit. cap. 18 vers. 6-23) correspondent adulterationibus boni et veri. Quod adulterium a Reubene commissum correspondeat fidei separatae a charitate, notum et testatum mihi factum est ex auditis et visis in mundo spirituali, ubi sphaera talis adulterii percipitur prodire ex illis qui doctrina et vita separaverunt charitatem a fide.

[17] Quoniam hoc etiam significatum est per "Reubenem", ideo primogenitura ei adempta est a patre ejus, ac data Josepho et ejus filiis. Quod adempta fuerit Reubeni, patet ab his patris ejus verbis,

"Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum, excellens eminentia et excellens valore: levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti; stratum meum ascendit" (Genesis 49:3, 4):

per "Reubenem primogenitum meum" significatur fides quae apparenter priori loco, seu verum ex bono natum; per "Tu robur meum, et principium virium mearum", significatur quod per illud potentia bono, et prima potentia vero; per "excellens eminentia et excellens valore" significatur quod inde gloria et potestas: per "levis sicut aqua" significatur quod fides separata a charitate non talis sit; per "ne excellas" significatur quod ei nec gloria et potestas; per "quia ascendisti cubilia patris tui" significatur quia verum fidei separatum a bono charitatis foedam conjunctionem habet; per "tunc profanasti" significatur quod sic conjunctum amori sui et mundi ac inde malo, quod profanum; per "stratum meum ascendit" significatur quod contaminaverit bonum spirituale in naturali. (Sed haec plene explicata videantur in Arcana Caelestibus, n. 6341-6350.)

[18] Quod primogenitura ideo data fuerit duobus filiis Josephi, Ephraimo et Menassi, intelligitur per haec verba Israelis patris ad Josephum,

"Nunc duo filii tui nati tibi in terra Aegypti antequam veni...in Aegyptum, mihi illi; Ephraim et Menasse sicut Reuben et Simeon erunt mihi" (Genesis 48:5):

et in Libro [Primo] Chronicorum,

Reuben "est primogenitus; sed quia polluit. stratum patris sui, data est primogenitura ejus filiis Josephi filii Israelis" (5:1, 2):

per "Ephraimum" enim in Verbo simile significatur quod "Reubenem", nempe intellectus veri et verum in luce' per, quod dicatur quod "Ephraim et Menasse erunt filii Israelis sicut Reuben et Simeon", est quia per "Reubenem" significatur intellectus veri et per "Simeonem" voluntas veri, similia etiam per "Ephraimum" et "Menassen." Ex his nunc constare potest, quodnam universale essentiale ecclesiae per "Reubenem" in Verbo significatur.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10523

学习本章节

  
/10837  
  

10523. CAPUT XXXIII

1. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, Vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, ad terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, dicendo, Semini tuo dabo illam.

2. Et mittam ante te angelum, et expellam Canaanitam, Emoritam, et Chittitam, et Perisitam, Chivitam, et Jebusitam.

3. Ad terram fluentem lacte et melle, quia non ascendam in medio tui, quia populus durus cervice tu, forte consumpsero te in via.

4. Et audivit populus verbum malum hoc, et luxerunt, et non posuerunt aliquis 1 ornatum suum super se.

5. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dic ad filios Israelis, Vos populus durus cervice, momento uno ascendero in medio tui, et consumpsero te; et nunc descendere fac ornatum tuum desuper te, et cognoscam quid faciam tibi.

6. Et abripuerunt filii Israelis ornatum suum, a monte Choreb.

7. Et Moscheh accepit tentorium, et tetendit sibi extra castra, elongando a castris, et vocavit illud tentorium conventus; et fuit, omnis interrogans JEHOVAM exivit ad tentorium conventus quod extra castra.

8. Et fuit, cum exivit Moscheh ad tentorium, surrexerunt omnis populus, et steterunt quisque ad ostium tentorii ejus, et spectarunt post Moschen usque ad intrare illum in tentorium.

9. Et fuit, cum intravit Moscheh tentorium, descendit columna nubis, et stetit ad ostium tentorii, et loquebatur cum Moscheh.

10. Et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii, et surrexit omnis populus, et incurvaverunt se quisque ad ostium tentorii ejus.

11. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen facies ad facies, quemadmodum loquitur vir ad proximum suum; et reversus est ad castra, et minister ejus Jehoschua filius Nunis puer non emovit se e medio tentorii.

12. Et dixit Moscheh ad JEHOVAM, Vide, Tu dicis ad me, Ascendere fac populum hunc, et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me, et Tu dixisti, Novi te nomine, et quoque invenisti gratiam in oculis Meis.

13. Et nunc si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, 2 notam fac mihi quaeso viam Tuam, et cognoscam Te, quoniam inveni gratiam in oculis Tuis, et vide quod populus Tuus gens haec.

14. Et dixit, Facies Meae ibunt, et quiescere faciam te.

15. Et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc.

16. Et in quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis, ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis? et praestantes reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi.

17. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam, quia invenisti gratiam in oculis Meis, et cognosco te nomine.

18. Et dixit, Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam.

19. Et dixit, Ego pertransire faciam omne bonum Meum super facies tuas, et invocabo nomen JEHOVAE coram te, et gratiam faciam cui gratiam facio, et misericordiam faciam cui misericordiam facio.

20. Et dixit, Non potes videre facies Meas, quia non videt Me homo et vivit.

21. Et dixit JEHOVAH, Ecce locus Mecum, et stabis super petra.

22. Et erit, in pertransire gloriam Meam, et ponam te in fissura petrae, et obtegam volam Meam super te, usque dum pertransivero.

23. Et removebo volam Meam, et videbis posteriora Mea, et facies Meae non videbuntur.

CONTENTA

In hoc capite in sensu interno continuatur adhuc de gente Israelitica, sed hic de quali ejus quoad cultum, ita de quali ejus quoad illa quae sunt Ecclesiae; vers. 1-6, continetur, quod tametsi in repraesentativis quae sunt externa cultus et Ecclesiae, esse possent usque non aliquid Divinum, quia non internum, esset apud illos vers. 7-17, quod in ipso cultu in se spectato, ita separato ab illis, inesse posset Divinum; vers. 18-23, quod tamen hoc non videretur nec perciperetur ab illis.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.