圣经文本

 

Genesis第35章

学习

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4582

学习本章节

  
/10837  
  

4582. ‘Et fudit super illam oleum’: quod significet Divinum Bonum amoris, constat ex significatione ‘olei’ quod sit Divinum Bonum amoris, de qua n. 886, 3728. Per ‘statuere statuam lapidis, libare super illam libamen, et fundere super illam oleum’ interno describitur processus progressionis a vero quod in ultimo ad verum et bonum interius, et tandem, ad bonum 1 amoris; ‘statua cum lapidis’ est verum in ultimo ordinis, n 4580; ‘libamen’ est verum et bonum interius, n. 4581; ‘oleum’ autem bonum amoris; est etiam processus progressionis 2 fuit Domino Humanum suum Divinum faciendi; et talis etiam est 3 homini cum Dominus illum per regenerationem, caelestem facit.

脚注:

1. verum

2. progressio

3. The Manuscript inserts progressio.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3704

学习本章节

  
/10837  
  

3704. ‘Et Deus Jishaki’: quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini, et quia rationale est in quo incohat Humanum, n. 2194, et sic ex quo et per quod est Humanum, ideo hic per Deum Jishaki significatur Divinum Humanum Domini. Quia omnia et singula in caelo, et omnia et singula apud hominem, immo in universa natura, se referunt ad bonum et verum, ideo quoque Divinum Domini distinguitur in Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divinum Bonum Domini vocatur ‘Pater’, et Divinum Verum ‘Filius’; sed Divinum Domini 1 non est nisi quam Bonum, immo Ipsum Bonum, at Divinum Verum est Divinum Bonum Domini ita apparens in caelo seu coram angelis; se habet hoc sicut sol; ipse sol in sua essentia non est nisi quam ignis, sed lux quae inde apparet, non est in sole, sed a sole; quod Dominus quoad Divinum Bonum repraesentetur per ‘solem’, et quoque quod sit in altera vita Sol universo caelo, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2495, 3636, 3643; et quod Dominus quoad Divinum Verum repraesentetur per ‘lucem’, et quoque sit in altera vita Lux universo caelo, n. 1053, 1521, 1529, 1530, 2776, 3138, 3195, 3222, 3223, 3339, 3341, 3636, 3643.

[2] Ita Dominus in Sua Essentia non est nisi quam Divinum Bonum, et hoc quoad utrumque, nempe quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum; sed Divinum Verum non est in Divino Bono, sed a Divino Bono, ita enim Divinum Bonum apparet, ut supra dictum, in caelo; et quia Divinum Bonum apparet ut Divinum Verum, 2 ideo propter captum hominis distinguitur Divinum Domini in Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divinum Bonum est quod in Verbo dicitur ‘Pater’, et Divinum Verum quod dicitur ‘Filius’: hoc arcanum est quod latet in eo quod Ipse Dominus toties de Patre Suo loquatur sicut distinctus et quasi alius ab Ipso, et tamen alibi quod unus sit cum Ipso: quod ‘pater’ in sensu interno sit bonum, et in sensu supremo 3 Dominus quoad Divinum Bonum, mox supra n. 3703 ostensum est, et quod ‘filius’ sit verum, et ‘Filius Dei 4 ac Filius hominis’ sit Dominus quoad Divinum Verum, n. 1729, 5 1733, 6 2159, 2803, 2813; 7 et id etiam constat ex omnibus illis locis 8 ubi Dominus Patrem Suum nominat, et Se Filium.

[3] Quod Dominus in Verbo Veteris Testamenti sit qui vocatur Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2921; at quod ibi quoque dicatur Pater, constat ex his locis:

apud Esaiam,

Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, 9:6 [KJV 5);

manifeste patet quod ‘Puer natus nobis et Filius datus nobis’ sit Dominus, ita qui appellatur ‘Pater aeternitatis’:

apud Jeremiam,

Ero Israeli in Patrem, et Ephraim primogenitus Meus, 31:9;

9 ibi agitur de Domino, 10 ‘Qui quod sit Deus Israelis et Sanctus Israelis’, videatur n. 3305, hic ‘Israeli Pater’:

apud Malachiam, Annon Pater unus omnibus nobis? annon Deus unus creavit nos? 2:10;

‘creare’ hic in sensu interno 11 pro regenerare, ut quoque alibi in Verbo, videatur n. 16, 88, 472, et quia 12 Dominus est solus Regenerator et Redemptor, est Ille qui hic Pater et Deus dicitur; ut quoque apud Esaiam,

Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, ab aeterno nomen Tuum, 63:16:

[4] apud eundem,

Induam illum tunica tua, et cingulo tuo roborabo eum, et dominium tuum dabo in manum ipsius, ut sit in patrem habitatori Hierosolymae, et domui Jehudae, et dabo clavem domus Davidis super humerum ipsius, et aperiet et non claudens, et claudet et non aperiens; et figam illum clavum in loco fideli, ut sit in thronum gloriae patris ipsius, super quo suspendant omnem gloriam domus patris ipsius, filiorum et nepotum, omnia vasa parvuli, de vasis craterum usque ad omnia vasa nabliorum, 22:21-24;

quod Dominus sit qui in sensu interno hic repraesentatur et significatur, et ‘pater habitatori Hierosolymae et domui Jehudae vocatur’, manifeste patet; Ille enim est ‘super cujus humero clavis domus Davidis, qui aperit et non claudens, et qui claudit et non aperiens’, videatur Praefatio ad cap. xxii, et Illi est ‘thronus gloriae Patris Ipsius’, et super Quo et a Quo omnia sancta, quae hic ‘vasa’ vocantur, sancta caelestia ‘vasa craterum’, et sancta spiritualia ‘vasa nabliorum’.

[5] Quia reges et sacerdotes repraesentabant Dominum, ‘reges’ per regium quod illis, Dominum quoad Divinum Verum, et ‘sacerdotes’ Dominum quoad Divinum Bonum, n. 3670, ideo sacerdotes vocabantur ‘patres’, ut constare potest in libro Judicum,

Dixit Michah ad Levitam, Mane mecum, et esto mihi in patrem et sacerdotem, 17:10:

similiter dicebant filii Danis ad eundem, Tace, pone manum tuam super os tuum, et abi nobiscum, et esto nobis in patrem et sacerdotem, 18:19;

quod ipsi reges illos similiter vocaverint, in libro Secundo Regum,

Dixit rex Israelis ad Elisaeum, Num percutiam, pater mi? dixit, Non percuties, 6:21, 22;

et Joash rex ad Elisaeum cum moreretur,

Joash rex flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 13:14;

quod ‘reges’ vocaverint, erat quia repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et ‘sacerdotes’ quoad Divinum Bonum, et quia verum ad bonum se habet ut filius ad patrem, nam verum est a bono;

[6] hoc 13 notissimum est in altera vita, et quia ita, in caelo non alium nominant ‘Patrem’, nec alium percipiunt per ‘Patrem’ in Verbo Evangelistarum quam Dominum, videatur n. 15, 1729; omnes infantes ibi docentur, cum initiantur in bonum amoris et verum ejus, agnoscere solum Dominum pro Patre; immo etiam sollicita cura 14 novitii qui in caelum veniunt, quod unus sit Deus, et qui intra Ecclesiam fuerunt, quod omne Trinum sit in Domino; nam ex orbe Christiano paene omnes secum habent ideam trium deorum, tametsi ore dixerant non esse nisi unum Deum; nam cogitare unum, cum idea trium prius intravit, et unusquisque ex his nominatur Deus, et quoque distinguitur quoad attributa et munia ab altero, et etiam separatim colitur, hoc non humanum est; inde est quod cultus trium deorum sit in corde, at unius solum in ore.

[7] Quod in Domino omne Trinum sit, est in orbe Christiano notam, sed usque in altera vita 15 cogitatur parum de Domino, immo quoque Humanum Ipsius multis scandalum est, quia Humanum distinguunt a Divino, nec illud credunt Divinum; justificari se dicit homo, et sic purum et paene sanctum fieri, sed glorificatum fuisse Dominum, hoc est, Divinum factum Humanum Ipsius, non cogitant, cum tamen conceptus sit ab Ipso Jehovah, et praeterea nemo justificari potest, minus sanctificari, quam a Divino, et quidem a Divino Humano Domini, quod repraesentatur et significatur in Sacra Cena, et 16 apertis verbis dicitur quod panis sit corpus Ipsius et vinum sanguis:

[8] quod Dominus sit unus cum Patre, quodque ab aeterno, et quod universum regat, ita quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, constat manifeste ex Verbo: QUOD SIT UNUS PATRE, apud Johannem,

Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius Qui in sinu Patris, (Ille exposuit), 1:18:

apud eundem,

Quaerebant Judaei interficere Jesum, ... quod Patrem proprium dixisset Deum, parem Se Ipsum faciens Deo; respondit Jesus et dixit, Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a Se Ipso quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quae 17 namque Ille facit, haec etiam Filius similiter facit:. .

.

quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat; neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorent Filium quemadmodum honorant Patrem; qui non honorat Filium, non honorat Patrem, Qui misit Ipsum, ... quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in Se Ipso: ... Qui misit Me Pater, Ipse testatus est de Me, neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ejus vidistis; . .

.

scrutamini Scripturas, ... illae sunt quae testantur de Me,

5:1 ad f. ;

per ‘Patrem’ ibi intelligitur, ut dictum, Divinum Bonum, et per ‘Filium’ Divinum Verum, utrumque in Domino; a Divino Bono quod ‘Pater’, non potest procedere seu exire quam Divinum, et hoc quod procedit seu exit, est Divinum Verum quod ‘Filius’:

[9] apud eundem,

Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad Me; non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit Patrem, 6:44-48:

apud eundem,

Dicebant Ipsi, Ubi est Pater tuus? respondit Jesus, Neque Me nostis, neque Patrem Meum, si Me nossetis, etiam Patrem Meum nossetis, 8:18, 19:

apud eundem,

Ego et Pater unum sumus: si utique Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me, et Ego in Patre, 10:30, 38:

apud eundem,

Jesus dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum Qui misit Me, et qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me; Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, 12:44-46 18 ; quod ‘Ipsum miserit Pater’ in sensu interno significat quod procedat a Patre; ita hic et alibi, ubi dicit Dominus quod Pater miserit Ipsum; quod ‘lux’ sit Divinum Verum, videatur supra:

[10] apud eundem,

Ego sum via et veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per Me; si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum: dicit Ipsi Philippus, Domine, monstra nobis Patrem, dixit Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem?

nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me sit? verba quae Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor, Pater Qui in Me manet, Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me: ... quodcumque petieritis in nomine Meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio, 14:6-11 13. :

apud eundem,

Qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille est qui amat Me, qui vero amat Me, amabitur a Patre Meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum: si quis amaverit Me, verbum Meum servabit, et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, 14:21, 23;

qui in Divino Vero, sunt qui ‘praecepta habent et faciunt illa’,

[11] et qui in Divino Bono qui ‘amant’, inde dicitur quod ‘amabitur a Patre’, et ‘ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus’, nempe Divinum Bonum et Divinum Verum; quare dicitur apud eundem,

In illa die cognoscetis vos, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, ibid. vers. 20;

et alibi,

Pater Sancte, serva illos in nomine Tuo, ... ut sint unum sicut Nos, 17:11;

ex his constat quod Dominus Patrem dicat ex Divino Bono quod Ipsi, et ‘Filium’ ex Divino Vero quod ex Divino Bono; ita quod non duo sint sed unum: 19 quod autem Dominus ita locutus sit, erat ut reciperetur Verbum tam in terra quam in caelo, et quoque quia antequam glorificatus fuit Dominus, erat Divinum Verum quod ex Divino Bono, at cum glorificatus est, ipsum Divinum Bonum quoad utramque Essentiam, ex Quo omne Divinum Bonum et Divinum Verum.

[12] QUOD FUERIT AB AETERNO, constare potest ex eo quod Dominus sit Qui locutus per prophetas, et quod Ipse, tam inde quam ex eo quod ab Ipso Divinum Verum esset, dictus fuerit Verbum, de quo apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum, omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum .... Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, 1:1-4, 14;

Verbum pro omni vero in caelis et in terris quod a Divino:

[13] quod ab aeterno, 20 manifeste docet alibi apud Johannem, Dixit Johannes, Hic erat, ... qui post me veniens, ante me fuit, quia prior me fuit: medius inter vos stat, quem vos non nostis, ille est qui post me venturus est, qui ante me fuit,

1:15, (26), 27, 30:

apud eundem,

Si videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius 6:62:

apud eundem,

Jesus dixit, Amen, amen dico vobis, priusquam Abraham fuit, Ego sum, 8:58:

apud eundem,

Sciebat quod a Deo exiverit, et ad Deum abiret, 13:3:

apud eundem,

Ipse Pater amat vos, quod vos Me amastis, et credidistis quod Ego a Deo exiverint: exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et eo ad Patrem, 16:27, 28:

apud eundem,

Ego glorificavi Te super terra, opus perfeci quod dedisti Mihi ut facerem; nunc ergo glorifica Me Pater apud Te Ipsum gloria, quam habui antequam mundus esset apud Te .... Ut videant gloriam Meam, quam dedisti Mihi, quia amasti Me ante fundationem mundi, 18:4, 5, 24:

apud Esaiam,

Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, 9:6 [KJV 5).

[14] 21 QUOD DOMINUS UNIVERSAM REGAT, constat apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, Matth. 11:7 22 :

apud eundem,

Jesus dixit discipulis, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, 28:18:

apud Johannem, Pater omnia dedit in manum Filii, qui credit in Filium habet vitam aeternam, 3:35, 36: Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, v

22:

apud eundem,

Sciebat Jesus, quod omnia dedisset Ipsi Pater in manus, xiii

3:

apud eundem,

Omnia quaecumque Pater habet, Mea sunt, 16:15:

apud eundem,

Jesus dixit, Glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis,

17:1, 2:

apud eundem,

Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis, non amplius sum in mundo, Ego namque ad Te venio, 17:10, 11:

apud Lucam, Omnia tradita sunt Mihi a Patre Meo, 10:22.

[15] 23 Ex his nunc constat quod Divinum Bonum sit quod ‘Pater’ vocatur, et 24 Divinum Verum quod ‘Filius’; et quod Dominus ex Divino Bono per Divinum Verum omnia et singula in universo regat: quia ita, et hoc tam manifestum ex Verbo, mirum est quod non in Christiano orbe, sicut in caelo, Dominum solum agnoscant et adorent, et sic unum Deum; sciunt enim et docent, quod omne Trinum in Domino sit. Quod Spiritus Sanctus, qui quoque pro Deo distincto a Filio et Patre colitur, sit sanctum spiritus, seu sanctum quod per spiritus seu angelos procedit a Domino, hoc est, a Divino Ipsius Bono per Divinum Verum, alibi, ex Divina Domini Misericordia, manifestabitur.

脚注:

1. The Manuscript inserts tam Ipsum Divinum quam Divinum Humanum.

2. The Manuscript inserts in caelo.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The Manuscript has seu

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has insuper

8. The Manuscript inserts apud Evangelistas.

9. The Manuscript has ubi

10. The Manuscript has quod Dominus sit qui in Verbo Veteris Testamenti vocatur Deus Israelis, et Sanctus Israelis

11. The Manuscript has est

12. The Manuscript has est Dominus after Redemptor

13. The Manuscript has notum

14. The Manuscript inserts ab angelis instruuntur.

15. The Manuscript inserts a Christianis.

16. The Manuscript has aperte

17. nempe, in the First Latin Edition

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript has quod autem ita loquutus, erat ex causa, ut reciperetur Verbum Ipsius, et quia antequam glorificatus, erat Ipse Divinum Verum quod ex Divino Bono, at cum glorificatus est ipsum Divinum Bonum quoad utramque Essentiam, ex quo omne Divinum Verum: quod fuerit Divinum Bonum, ab aeterno, et ab Ipso ut a Divino Bono omne Divinum Verum.

20. The Manuscript inserts etiam.

21. The Manuscript has et quia ita, non alius est quam Dominus qui ex Divino Bono per Divinum Verum universum tam caelum quam omne quod sub caelo est, regit et gubernat, quod etiam manifestedocet,

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript has Inde etiam patet

24. The Manuscript inserts quod.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.