圣经文本

 

Genesis第34章

学习

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#443

学习本章节

  
/1232  
  

443. [Vers. 7.] "Ex tribu Simeonis duodecim millia signati." - Quod significet obedientiam, et quod omnes qui in illa, in caelo sint et in caelum veniant, constat ex repraesentatione et inde significatione "tribus Simeonis", quod sit obedientia (de qua sequitur); et ex significatione "duodecim millium signatorum", quod sint omnes qui in caelo sunt et in caelum veniunt (de qua supra). Tribus Simeonis, Levi et Isascharis, qui nunc recensentur et tertiam classem signatorum constituunt, significant illos qui in primo seu ultimo caelo sunt et in id veniunt: nam, sicut supra dictum est agitur hic de omnibus qui in caelo sunt et in caelum veniunt; et quia caeli tres sunt, tertium seu intimum, secundum seu medium, ac primum seu ultimum, ideo agitur distincte de illis qui in tertio, qui in secundo, et qui in primo sunt. Illi qui in tertio seu intimo caelo sunt et in id veniunt, significantur per "Jehudam, Reubenem et Gadem", qui ideo primam classem signatorum constituunt; illi qui in secundo seu medio caelo sunt et in id veniunt, significantur per "Ascherem, Naphthalin et Menassen", qui ideo secundam classem signatorum conStituunt; illi autem qui in primo seu ultimo caelo sunt et in id veniunt, significantur per "Simeonem, Levin et Isascharem", qui ideo nunc tertiam classem signatorum constituunt.

[2] Hi qui ad primum seu ultimum caelum pertinent, sunt omnes in obedientia faciendi vera et bona, quae praecepta sunt in Verbo, aut in doctrina ecclesiae in qua nati sunt, aut a magistro seu antistite a quo audiverunt hoc aut illud verum, et bonum esse, et quod faciendum. Sunt plerique ex illis non in ipsis veris, sed in falsis ex ignorantia; quae tamen falsa acceptantur a Domino sicut vera, quia bonum vitae pro fine habent, et per id absterserunt mala quae falsis solent adhaerere; (de his falsis, et de illis qui in illis sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21); hi itaque sunt in ultimo seu primo caelo. At qui in medio seu secundo caelo sunt, illi omnes sunt in affectione spirituali sciendi et intelligendi verum et bonum, et in affectione faciendi illud; qui autem in intimo seu tertio caelo sunt, illi omnes sunt in amore: sed de his et de illis supra actum est.

[3] Quod per "Simeonem" et ejus tribum significentur qui in obedientia, est quia Simeon, pater tribus, nominatus est ab audire, et "audire" significat obedire: ut constare potest ex verbis Leae matris ejus cum illum peperit, quae haec sunt:

Et Leah "concepit adhuc et peperit filium, et dixit, Quia audivit Jehovah quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc; et vocavit nomen ejus Simeon" (Genesis 29:33).

(Quae explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 3867-3872: et quod "audire" significet obedire, ibi, n. 2542, 3869, 4653-4660, 5017, 5471, 5475, 7216, 8361, 8990, 9311, 9397, 9926, 10061; et supra, n. 14, 108, 249.) Quoniam per "Simeonem" significatur obedientia, etiam significatur fides, nam fides fit fides apud hominem quando obedit et facit praecepta; antequam hoc fit, apparet cognitio talium quae homo hausit ex Verbo, ex doctrina ecclesiae et ex praedicatione, sicut fides, sed non est fides priusquam homo facit illa; antea est modo cogitationis ex memoria, in qua nihil voluntatis est; proinde nihil hominis, voluntas enim est ipse homo: quare cum homo facit id seu obedit, tunc intrat voluntatem, ita ipsum hominem, et fit fides.

[4] Haec fides, quae est obedientia, etiam significatur per "Petrum", quando nominatur "Simon"; ac fides quae est affectio veri, per "Petrum" cum nominatur

"Simon filius Jonae" (Ut Matthaeus 16:17-19, seq.: Marcus 1:16-18, 36; 14:37, 38; Luca 5:3-11; 7:40-43; 22:31-33, seq.; cap. 24:34; 1 Joh. 1:41-43 [B.A. 40-42] ; cap. 21:15-21 2 ).

Quoniam per Simeonem in lingua Hebraea significatur auditio et auscultatio et inde obedientia, ut supra dictum est, ac per "filium Jonae" significatur verum ex bono, per "Petrum" autem ipsum verum; ideo nunc vocatur a Domino "Petrus", nunc "Simon Petrus", nunc "Simon filius Jonae": quod talia per illa nomina significentur, quisque potest videre ex eo, quod appellatus sit a Domino nunc "Petrus", nunc "Simon", nunc "filius Jonae", quod non factum est absque causa et significatione: ipse sermo ad illum tunc id manifestat; prout quando confessus est Dominum esse Filium Dei, et ei ideo dati sunt claves regni caelorum, vocatur "Simon filius Jonae" ( 3 Matth. 16:17, seq.); ac vocatur "Petra", sicut Ipse Dominus saepius apud Prophetas: similiter vocatur "Simon filius Jonae" cum Dominus ad illum dixit, "Amasne Me?" et ille respondit, "Amo Te": at mox cum se avertit a Domino, et indignatus quod Johannes, per quem significatur bonum charitatis, secutus Jesum, vocatur "Petrus" (Johannes 21:15-21); per "Petrum" tunc significatur verum absque bono, seu fides separata a charitate.

[5] Ex his constare potest quod simile per "Simonem", cum Petrus ita nominatur, significetur, quod per "Simeonem" filium Jacobi, nempe obedientia, fides charitatis, affectio veri, et in genere verum ex bono: Simon enim in lingua Hebraea significat auditionem, auscultationem et obedientiam; et Jona in eadem lingua columbam, quae in sensu spirituali significat bonum charitatis, et "filius Jonae" verum boni illius, seu fidem charitatis; "petra" autem, ex qua Petrus nominatus est, significat verum ac fidem, et in opposito sensu falsum et non fidem (videatur supra, n. 411).

[6] Quod "Simeon" filius Jacobi, ac tribus ab illo nominata significet obedientiam, ac verum voluntate et inde fidem, constare etiam potest ex sensu opposito, in quo significat non obedientiam ac falsum voluntate, et inde fidem separatam a voluntate, quae non est fides; nam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, in quo significant contraria. In hoc sensu nominatur Simeon ab Israele patre in prophetia de filiis suis, his verbis,

"Simeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum: in secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea; quia in ira sua occiderunt virum, et in beneplacito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et excandescentia eorum quia dura: dividam eos in Jacobo, et dispergam eos in Israele" (Genesis 49:5-7):

"Simeon et Levi fratres" hic significant fidem separatam a charitate; "instrumenta violentiae machaerae eorum" significat quod doctrinalia serviant ad destruendum opera charitatis, ita ipsam charitatem; "in secretum eorum ne veniat anima mea" significat quod bonum spirituale non scire velit mala quae voluntatis eorum; "in congregatione eorum ne uniatur gloria mea" significat quod nec verum spirituale scire velit falsa cogitationis eorum; "quia in ira sua occiderunt virum" significat quod se averterint prorsus a veris, et in aversione exstinxerint fidem; "et in beneplacito suo enervarunt bovem" significat quod ex prava voluntate prorsus debilitaverint bonum externum quod charitatis; "maledicta ira eorum quia vehemens" significat aversionem gravem a bono et inde damnationem; "et excandescentia eorum quia dura" significat aversionem a vero inde; "dividam eos in Jacobo" Significat quod illa fides ab ecclesia externa sit exterminanda; "et dispergam eos in Israele" significat quod ab ecclesia interna. (Sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 6351-6361.)

[7] Quod tres primi filii, nempe Reuben, Simeon et Levi, a patre Israele rejecti et damnati fuerint, est causa quia in prophetia illa agitur de instauratione ecclesiae; et ecclesia non instauratur per fidem separatam a charitate, sed a vero et bono quae a Domino: lapsa enim erat ecclesia etiam eo tempore in errorem quod solum scire Verbum, ac dicere quod id sanctum sit, esset essentiale ecclesiae, et non vita seu charitas; et quod Deus caeli et terrae alius esset quam Dominus: ideo in prophetia illa rejiciuntur tres filii primogeniti Reuben, Simeon et Levi, quoniam per "Reubenem" significatur sola fides, per "Simeonem" fides absque charitate, et per "Levin" non bonum charitatis; proinde per illos tres in serie, non ecclesia: quando enim assumitur sola fides pro essentiali salutis, tunc illico rejicitur charitas, et spectatur sicut nullius essentiae et valoris quoad salutem; et quia illi tres haec tria significaverunt, ideo rejecti sunt ab Israele patre, per quem significatur ecclesia. Tres illi etiam perdiderunt repraesentativum eccleSiae; Reuben per id,

Quod concubuerit cum Bilha ancilla et concubina patris sui (Genesis 35:22);

ac Simeon et Levi, per

Quod occiderint Chamorem, filium ejus Sechemum, ac totam urbem, quae erat gens ex Chamore, ex sola causa quia amavit sororem eorum Dinam (Genesis 34:1 ad fin. );

per quod factum in sensu spirituali significatur quod illi duo filii Jacobi, hoc est, id ecclesiae quod per binos illos repraesentatum est, exstinxerint verum et bonum Ecclesiae Antiquae, quae ecclesia adhuc superstes erat apud Chamoris gentem; per id factum enim in Sensu spirituali significabatur quod fides separata a charitate extinguat omne verum et bonum ecclesiae: id itaque est, quod in specie intelligitur per Israelis verba, "In secretum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in 4 beneplacito suo enervarunt bovem"; per "virum" enim in Verbo significatur verum ac intelligentia, et per "bovem" bonum morale et naturale. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 4426-4522.)

[8] Et ideo quoque Simeon praeteritur in Benedictione Mosis (Deutr. 33); et loco ejus memorantur Ephraim et Menasche, per quos significantur verum et bonum ecclesiae. Sed tametsi Simeon et Levi tales fuerunt, usque alibi significant fidem charitatis et charitatem, Simeon fidem charitatis et Levi charitatem; immo tribus Levi facta est sacerdotium: nam nihil refert qualis persona est quae repraesentat, modo in cultu externo sit secundum leges et statuta, nam repraesentatio non spectat personam sed rem, et apud personam non plus requirit quam externum in cultu (de qua re videatur in Arcanis Caelestibus, n. 665, 1097, 1361, 3147, 3670, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4309, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806, 9229) quare etiam "tribus Simeonis" in hoc loco Apocalypseos, et quoque alibi in Verbo, significat obedientiam, fidem charitatis, affectionem veri, et in genere verum ex bono, ut supra dictum est.

(Quod "Simeon" et ejus tribus, dum in bono sensu nominatur, significet in supremo sensu providentiam, in interno fidem voluntate, in interiori obedientiam, et in externo auditum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3869.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/1232