圣经文本

 

Genesis第33章

学习

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4352

学习本章节

  
/10837  
  

4352. ‘Et cecidit super collum ejus’: quod significet conjunctionem 1 secundam omnium quae in illo universali, constat ex significatione ‘cadere super collum’ quod sit arctior conjunctio, est enim arctior amplexatio; per ‘collum’ etiam in sensu interno significatur influxus et communicatio interiorum et exteriorum et inde conjunctio, videatur n. 3542, 3603: quod sit conjunctio omnium seu cum omnibus in illo universali, est quia Jacob qui hic est ‘ejus’, est universale omnium quoad vera, n. 4346.

[2] Conjunctio boni cum veris in naturali hic describitur, cum qua ita se habet: bonum per internum hominem influit in externum, et ibi ‘se conjungit’ cum veris quae per externum insinuata sunt; bonum enim quod per internum influit, est amoris, non enim datur aliquod bonum spirituale et caeleste quod non est 2 amoris, inde est, et inde dicitur bonum apud hominem; ipse amor qui est in bono et cum bono, est qui conjungit; nisi amor inesset et adesset, nusquam potuisset aliqua conjunctio dari, nam amor non aliud est quam conjunctio spiritualis quia per illum fit; amor ille non aliunde est quam ex Domino, nam ipse est fons et origo omnis amoris caelestis et spiritualis, proinde omnis boni inde; amor ille est duplex, caelestis et spiritualis, amor caelestis est amor in Dominum et amor spiritualis est amor erga proximum, qui charitas vocatur; illi amores sunt ex quibus omne bonum caeleste et spirituale, et qui conjungunt 3 se cum veris quae fidei dicuntur; vera enim fidei absque amore spectata sunt modo voces absque vita, sed per amorem, ita per conjunctionem cum bono amoris, accipiunt vitam: inde constare potest quod nusquam aliquid fidei sit nisi apud illos qui in bono amoris sunt, et quod fides sit secundum amorem.

[3] Et quia nusquam aliquid fidei est nisi apud illos qui in bono amoris sunt, idcirco nec est aliqua confidentia aut fiducia; fiducia seu confidentia quae vocatur fidei, apud alios quam qui in amore et charitate sunt, est vel spuria, vel talis qualis etiam dari potest apud diabolicos spiritus cum in statu timoris aut angoris sunt, aut in statu persuasionis ex amore sui et mundi; sed quia hodie fidem absque bonis charitatis fecerunt salvificam, et usque e longinquo vident quod vera fidei non salvare possint, ex causa quia illa quoque dantur 4 apud malos, ideo confidentiam et fiduciam agnoscunt, et illam vocant fidem, non scientes quid illa, et quod etiam apud malos dabilis, et quod nulla confidentia spiritualis sit nisi quae per bonum amoris et charitatis influit 5 , non tunc cum homo in timore et angore est, aut in persuasione ex amore sui et mundi sed cum in statu libero;

nec apud alios quam apud quos bonum conjunctum veris est, et irradicatum per anteactum vitae curriculum, ita non in morbis, infortuniis, periculis vitae, ac instante morte; si illa 6 confidentia seu fiducia 7 , quae in coacto apparet, salvaret hominem, salvarentur omnes mortales, nam ad illam facile redigitur unusquisque, Dominus enim 8 , Qui omnium salutem vult, nullis non illam inderet; sed de confidentia et fiducia 9 quae vocatur fides, quid sit, qualis sit, et apud quos sit, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. sit

3. conjungit, in the First Latin Edition

4. dentur

5. The Manuscript inserts a Domino.

6. sola

7. The Manuscript inserts illa.

8. nam Dominus

9. aut

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.