圣经文本

 

Genesis第33章

学习

   

1 Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum :

2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.

3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.

4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.

5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.

7 Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.

8 Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.

9 At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

10 Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,

12 ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.

13 Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.

14 Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.

15 Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.

17 Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.

18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum.

19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.

20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4336

学习本章节

  
/10837  
  

4336. CAPUT XXXIII 1

1. Et sustulit Jacob oculos suos et vidit, et ecce Esau venit, et cum eo quadringenti viri; et divisit natos super ad Leam, et super ad Rachelem, et super ad binas ancillas.

2. Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores.

3. Et ipse transivit ante illos, et incurvavit se terram septem vicibus, usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum.

4. Et cucurrit Esau obviam ei, et amplexus eum, et cecidit super collum ejus, et osculatus eum, et fleverunt.

5. Et sustulit oculos suos, et vidit feminas et natos, et dixit, Qui illi tibi? et dixit, Nati quos gratiose largitus DEUS servo tuo.

6. Et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et incurvaverunt se.

7. Et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et incurvaverunt se; et postea appropinquavit Joseph et Rachel, et incurvaverunt se.

8. Et dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri? et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei.

9. Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi.

10. Et dixit Jacob, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea, quia propterea quod vidi facies tuas sicut videre facies DEI, et acceptasti 2 me.

11. Accipe quaeso benedictionem meam, quae adducta tibi, quia gratiose largitus mihi DEUS, et quia est mihi omne; et ursit illum, et accepit.

12. Et dixit, Proficiscamur et eamus, et ibo ad juxta te.

13. Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri, et greges et armenta lactentia 3 apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges.

14. Transeat quaeso dominus meus ante servum suum, et ego procedam lente ad pedem operis quod coram me, et ad pedem natorum, usque quod venero ad dominum meum, ad Seir.

15. Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum; et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei.

16. Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir.

17. Et Jacob profectus ad Succoth, et aedificavit sibi domum, et acquisitioni suae fecit tuguria, propterea vocavit nomen loci Succoth.

18. Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, in veniendo eo e Paddan-Aram, et castrametatus ad facies urbis.

19. Et emit portionem agri, ubi tetendit tentorium suum, e manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesitis.

20. Et statuit ibi altare, et vocavit id El Elohe Israel.

脚注:

1. Babele

2. The Manuscript inserts inde.

3. fuisset

CONTENTA

Agitur hic in sensu interno de conjunctione Divini Boni Naturalis, quod est ‘Esau’, cum Veri Bono, quod est ‘Jacob’: ita de submissione hujus et insinuatione in Divinum Bonum Naturale: processus quomodo fit, describitur. Ultimo agitur de acquisitione verorum interiorum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.