圣经文本

 

Genesis第32章

学习

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4245

学习本章节

  
/10837  
  

4245. ‘Et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis’: quod significet instructionem de statu suo et quoque condescendentiam et humiliationem veri coram bono, constat ex significatione ‘mittere ad indicandum’ quod sit instruere de statu suo; quod condescendentia dein' sit et humiliatio veri coram bono, patet, vocat enim illum ‘dominum suum’ ac dicit ‘ad inveniendum gratiam in oculis tuis’, quae verba condescendentiae et humiliationis sunt. Describitur hic status qualis est 1 quando inversio fit, nempe cum verum subordinatur bono, hoc est, 1 quando illi qui in affectione veri fuerunt, incipiunt in affectione boni esse: sed quod talis inversio et subordinatio fit 2 , non apparet aliis quam qui regenerati sunt, et non aliis regeneratis 3 quam qui reflectunt;

[2] hodie pauci sunt qui regenerantur, et adhuc pauciores qui reflectunt, quapropter haec quae de vero et bono dicuntur, non possunt quin obscura sint, et fortassis quod talia, quae non agnoscenda; imprimis apud illos qui vera quae sunt fidei, primo loco ponunt, et bonum quod charitatis, secundo, et qui inde cogitant multum de doctrinalibus, non autem de bonis charitatis, et ex illis non ex his de salute aeterna; qui ita cogitant, nusquam scire possunt, minus percipere, quod verum quod fidei, subordinetur bono quod charitatis; illa quae homo cogitat et ex quibus cogitat, afficiunt illum; si cogitaret ex bonis charitatis, tunc videret manifeste quod vera quae sunt fidei, secundo loco essent, et tunc quoque videret ipsa vera sicut in luce; nam bonum quod charitatis est instar flammae, quae lucem praebet et sic illustrat omnia et singula quae prius autumaverat vera esse; et 4 quoque apperciperet quomodo falsa se intermiscuerint, ac induerint speciem sicut vera essent.

脚注:

1. cum

2. sit

3. qui regenerati sunt

4. The Manuscript inserts tunc.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.