圣经文本

 

Genesis第31章

学习

   

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :

2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,

3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.

4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,

5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.

6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.

7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.

8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges Alba pepererunt.

9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.

10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.

11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.

12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.

13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.

14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?

15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?

16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.

18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.

20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.

21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.

23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.

24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.

25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.

26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?

27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?

28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem

29 valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.

30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?

31 Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.

32 Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.

33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,

34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,

35 ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.

36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.

38 Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :

39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :

40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.

42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.

43 Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?

44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.

45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :

46 dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :

47 quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.

48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.

49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,

50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.

51 Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,

52 testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.

53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :

54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :

55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4292

学习本章节

  
/10837  
  

4292. Quod in sensu interno historico per ‘dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel’ significetur quod non repraesentare possent ut Jacob, sed ut ex novo dato quali, constare potest ex significatione ‘Jacobi’ in Verbo quod sint posteri ejus, de qua supra n. 4281; et ex significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua mox supra n. 4291, ipsum novum quale est ‘Israel’ in sensu interno; Israel enim est caelestis spiritualis homo, proinde internus, n. 4286; et quia Israel est caelestis 1 spiritualis homo, ita internus, etiam Israel est interna spiritualis Ecclesia; nam sive dicas hominem spiritualem, sive Ecclesiam spiritualem, idem est, homo enim spiritualis 2 in particulari est Ecclesia, ac plures sunt in communi; si 3 homo in particulari non foret Ecclesia, non foret aliqua Ecclesia in communi; est congregatio in communi 4 , quae in vulgari sermone vocatur Ecclesia, sed unusquisque in congregatione illa erit talis ut sit aliqua Ecclesia; omne commune involvit partes sui similes.

[2] Quod 5 ipsam rem attinet, nempe quod non repraesentare possent ut Jacob, sed ut ex novo dato quali, quod est ‘Israel’, illa ita se habet: erant Jacobi posteri in specie, qui repraesentarent Ecclesiam, non autem Jishaki in specie, nam Jishaki posteri non solum erant ex Jacobo, sed etiam ex Esavo, minus adhuc [erant] Abrahami posteri in specie, nam Abrahami posteri non solum erant ex Jacobo, sed etiam et ex Esavo, et quoque ab Jishmaele, ut et ex filiis ejus ab altera uxore Ketura, ut ex 6 Zimrane, Jokshane, Medane, Midiane, Jishbako, Shuaho, aque horum filiis, videatur Gen. 25:1-4: nunc quia Jacobi posteri institerant quod illi repraesentativi essent, ut mox supra n. 4290 ostensum est, non potuerunt repraesentare ut Jacob, nec ut Jishak, nec ut Abraham; quod non ut Jacob, erat quia ‘Jacob’ repraesentabat externum Ecclesiae, non autem internum; et quod non ut Jishak simul nec ut Abraham simul, erat ob causam nunc supra allatam;

[3] ideo ut repraesentare possent Ecclesiam, non potuit aliter quam ut novum nomen Jacobo inderetur, et per id novum quale, quod, nempe novum quale, significaret internum spiritualem hominem, seu quod idem, internam spiritualem Ecclesiam; id novum quale est ‘Israel’; omnis Ecclesia Domini est interna et externa, ut aliquoties prius ostensum est; interna est quae repraesentatur, et externa quae repraesentat; est etiam interna Ecclesia vel spiritualis vel caelestis, interna Ecclesia spiritualis repraesentabatur per ‘Israelem’, at interna Ecclesia caelestis repraesentabatur dein per ‘Jehudam’, ideo etiam divisio facta est, ac Israelitae per se erant regnum et Judaei per se, sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Inde patet quod Jacob, hoc est, Jacobi posteri non potuerint repraesentare Ecclesiam ut Jacob, nam hoc foret solum repraesentare externum Ecclesiae, sed quoque ut Israel, quia ‘Israel’ est internum.

[4] Quod internum sit quod repraesentatur, et externum quod repraesentat, prius passim ostensum est, et quoque constare potest ex ipso homine; locutio hominis repraesentat ejus cogitationem, et actio hominis repraesentat ejus voluntatem, locutio et actio sunt externa, at cogitatio et voluntas sunt interna hominis; porro, ipsa facies hominis per varios suos vultus repraesentat utramque, nempe tam cogitationem ejus quam voluntatem; quod facies per vultus repraesentet, unicuique notum est, nam ex vultibus faciei apud sincero videri possunt status eorum interiores; verbo, omnia quae sunt corporis, repraesentant illa quae sunt animi et quae sunt mentis:

[5] similiter se habet cum externis Ecclesiae; haec enim instar corporis sunt, at interna instar animae, sicut altaria et sacrificia super illis, quae quod externa fuerint, notum est, similiter panes propositionis, tum candelabrum cum lucernis, ut et ignis perpetuus; quod illa repraesentaverint internum etiam cuivis notum esse potest; pariter reliqui ritus; quod externa hae non repraesentare 7 possent externa sed interna, ex illis quae allata sunt, constare potest; ita quod’ non Jacob ut Jacob, quia ‘Jacob’ es externum Ecclesiae, sed Jacob ut Israel, quia ‘Israel’ est ejus internum. Haec sunt quae intelliguntur per novum datum quale quod 8 posteri Jacobi repraesentarent.

脚注:

1. The First Latin Edition has spiritualis caelestis, but see Arcana Coelestia 4286

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts enim.

4. plurium

5. Sed quod

6. scilicet a

7. possint

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.