圣经文本

 

Genesis第30章

学习

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4027

学习本章节

  
/10837  
  

4027. Haec quae hactenus quoad sensum internum vocum explicata sunt, interiora sunt, et inde arcaniora quam ut possint ad intellectum clare exponi; agitur enim in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis novum facit cum illum regenerat; omnia illa sistuntur hic plene in sensu interno:

[2] quae ibi continentur in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale apud Se ex propria potentia Divinum fecit, sunt talia quae intellectum etiam angelicum excedunt; aliquid de illis in regeneratione hominis 1 videri potest, quia regeneratio hominis est imago Glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490 de hac aliquam ideam habere potest homo, at non alius quam qui regeneratus est, sed tamen obscuram quamdiu in corpore vivit; corporea enim et mundam in quibus etiam est, jugiter affundunt umbras, ac detinent mentem in inferioribus; sed illi qui non regenerati sunt, nihil prorsus de illa re capere possunt; extra cognitiones sunt quia extra perceptiones; immo nesciunt prorsus quid regeneratio, nec credunt dari posse, ne quidem sciunt quid affectio charitatis per quam regeneratio 2 , inde nec quid conscientia, minus adhuc quid internus homo, et adhuc minus quid correspondentia interni hominis cum externo; verba quidem scire possunt et plures sciunt, sed rem ignorant; quapropter cum notio harum rerum deest, utcumque clare exponerentur arcana quae in sensu interno hic continentur, usque foret sicut aliquid ad visum sistere in tenebris, aut aliquid loqui ad surdos; et praeterea affectiones amoris sui et mundi quae apud illos regnant, 3 talia nec scire, ne quidem audire sinunt, rejiciunt enim ilico, immo respuunt; aliter qui in affectione charitatis sunt, ii delectantur talibus, nam angeli apud illos in suo felici sunt cum homo in talibus est, ex causa quia tunc in illis sunt quae agunt de Domino in Quo sunt, et in illis quae agunt de proximo et de ejus regeneratione; ex angelis, hoc est, per angelos a Domino, influit jucundum et beatum apud hominem qui in affectione charitatis est, cum illa legit, et magis cum sanctum illis inesse credit, et adhuc magis cum aliquid capit quod in sensu interno continetur.

[3] Agitur ibi de influxu Domini in bonum interni hominis, et quidem per bonum in verum ibi; agitur etiam de influxu inde in externum seu naturalem hominem, et de affectione 4 boni et veri in quam fit influxus, et quoque de receptione veri et de ejus conjunctione cum bono ibi, praeter de bono quod pro medio inservit, et hic per ‘Labanem et ejus gregem’ significatur.

De his angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, seu quibus sensus internus est Verbum, innumerabilia vident et percipiunt, quorum vix aliquid ad intellectum hominis venire potest, et quod venit, in obscurum ejus cadit, quae causa est quod haec non singularius explicentur.

脚注:

1. The Manuscript inserts ut in imagine.

2. The Manuscript inserts sit or perhaps fit.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.