圣经文本

 

Genesis第30章

学习

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3956

学习本章节

  
/10837  
  

3956. ‘Et dixit Leah, Dedit Deus mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo’: quod significet in supremo sensu Divinum Bonum Veri et Verum Boni, in interno amorem conjugialem caelestem, in externo amorem mutuum, constare potest ex significatione ‘mercedis’; merces in Verbo passim nominatur 1 , sed pauci sciunt quid per mercedem ibi significatur; notum est in Ecclesiis quod per bona quae facit homo, nihil mereri possit, nam bona quae facit, non sunt illius sed Domini, et quod mereri seu meritum spectet hominem, ita quod se 2 conjungat cum amore sui, 3 et cum cogitatione praeeminentiae sui super alios, consequenter cum contemptu aliorum, quapropter 4 opera quae fiunt propter mercedem, non sunt bona in se, non enim scaturiunt a genuino fonte, nempe ex charitate erga proximum; charitas erga proximum in se habet quod velit ei 5 tam bene quam sibi, et apud angelos quod ei velint melius quam sibi; 6 ipsa affectio charitatis talis est; quare etiam affectio charitatis aversatur omne meritum, proinde omne benefactum spectans mercedem; merces illis qui in charitate sunt, est quod possint benefacere, et quod liceat benefacere, et quod benefactum acceptetur; hoc est ipsum jucundum, immo beatum, quod est apud illos qui in affectione charitatis sunt;

[2] inde constare potest quid merces quae memoratur in Verbo, quod nempe sit jucundum et beatum affectionis charitatis, seu quod idem, jucundum et beatum amoris mutui, n. 3816, nam affectio charitatis et amor mutuus, idem est; videantur quae de his prius n. 1110, 1111, 1774, 1835, 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400 dicta sunt'; ex his patet quod per ‘mercedem’ hic in sensu externo significetur amor mutuus. Quod per mercedem in sensu adhuc superiore, seu in interno, significetur amor conjugialis caelestis, constare potest ex illis quae prius n. 2618, 2739, 2741, 2803, 3024 f. , 3132, 7 3952, de conjugio caelesti dicta sunt, quod nempe sit conjunctio boni et veri, et quod amor mutuus sit ex conjunctione illa, seu ex conjugio illo, n. 2737, 2738; inde constare potest quod ‘merces’ in sensu interno sit amor conjugialis caelestis.

[3] Quod ‘merces’ in sensu supremo sit Divinum Bonum Veri et Verum Boni, patet ex eo quod inde sit conjugium caeleste; in Domino enim 8 est illa unio, et ab Ipso procedit', quae cum influit in caelum facit conjugiale boni et veri, et per hoc amorem mutuum. Ex his quae dicta sunt, et ex illis quae praecedunt, patet quid 'per' haec verba Leae, ‘Dedit Deus mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo’ in sensu interno significatur; per ‘ancillam’ enim significatum est medium affirmativum inserviens conjunctioni externi et interni hominis, n. 3913, 3917, 3931; ita antequam affirmata sunt et agnita' quae per ‘filios ancillarum’ significata sunt, non potest aliqua conjunctio boni et veri existere, ita nec amor mutuus; affirmationes enim illae necessario praecedent; haec sunt quae intelliguntur per illa verba.

脚注:

1. The Manuscript inserts ubi de vita aeterna agitur.

2. The First Latin Edition has se after amore

3. The Manuscript has proinde etiam cum praeeminentia

4. The Manuscript inserts etiam.

5. The Manuscript has ita bene ut

6. etiam, in the First Latin Edition

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts in Quo.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.