圣经文本

 

Genesis第3章

学习

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

来自斯威登堡的著作

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino#19

学习本章节

  
/65  
  

19. (VI.) QUOD DOMINUS QUOAD DIVINUM HUMANUM DICATUR "FILIUS DEI," ET QUOAD VERBUM DICATUR "FILIUS HOMINIS."

In ecclesia non aliud scitur, quam quod Filius Dei sit altera Persona Divinitatis, distincta a Persona Patris; inde est fides de Filio Dei nato ab aeterno. Hoc quia universaliter receptum est, et de Deo, non data est copia ac venia cogitandi de eo ex aliquo intellectu, ne quidem ita, quid est nasci ab aeterno; nam qui cogitat de eo ex intellectu, omnino secum dicet, "Hoc transcendit; sed usque dico quia dicunt, et credo quia credunt." At sciant quod non sit Filius ab aeterno, sed quod sit Dominus ab aeterno. Dum scitur quid Dominus, et quid Filius, potest etiam ex intellectu cogitare de Deo triuno, et non prius.

[2] Quod Humanum Domini conceptum a Jehovah Patre, et natum a Maria virgine, sit Filius Dei, patet manifeste ex his sequentibus:- Apud Lucam,

"Missus est angelus Gabriel a Deo in urbem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen Joseph, e domo Davidis; nomen autem virginis, Maria. Quum ingressus est angelus ad illam, dixit, Salve, gratiam consecuta, Dominus tecum est, benedicta inter mulieres. Illa... videns conturbata est super verbo ejus, et cogitavit quanta esset salutatio illa. Sed dixit angelus illi, Ne timeto, Maria, invenisti... gratiam apud Deum:... ecce concipies... et paries Filium, et vocabis nomen Ipsius Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. ...Maria vero dixit ad angelum, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco? Cui respondens angelus dixit, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; unde etiam quod nascitur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei" (1:26-35):

Dicitur hic, "Concipies et paries Filium, Hic erit magnus, et vocabitur Filius Altissimi;" ac iterum, "Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei;" ex quo patet quod Humanum conceptum a Deo, et natum a Maria virgine, sit quod vocatur Filius Dei.

[3] Apud Esaiam,

"Dat Dominus Ipse vobis signum; ecce virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen Ipsius Deus nobiscum" (7:14):

Quod Filius natus a Virgine, et conceptus a Deo, sit qui vocabitur "Deus nobiscum," ita qui est Filius Dei, patet; quod sit, etiam confirmatur apud 1:22-23.

[4] Apud Esaiam,

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; super cujus humero principatus; et vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis" (9:5-6 (B.A. 6-7)):

Similiter hic; nam dicitur, "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis," qui non est Filius ab aeterno, sed Filius natus in mundo; quod etiam patet a Prophetae verbis vers. Esaiam 9:6 ibi, et a Gabrielis angeli verbis ad Mariam, Lucam 1:32-33, quae similia sunt.

[5] Apud Davidem,

"Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit..., Filius meus tu, Ego hodie genui Te. ...Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via" (Psalmus 2:7, 12):

Hic nec intelligitur Filius ab aeterno, sed Filius natus in mundo: nam est propheticum de Domino venturo; quare vocatur statutum, de quo Jehovah annuntiavit Davidi: "hodie" non est ab aeterno, sed est in tempore.

[6] Apud Davidem,

"Ponam in mari manum Ipsius;... Ille vocabit Me, Pater meus Tu. ...Ego Primogenitum dabo Ipsum" (Psalmus 89:(26,) 27-28, 37 (B.A. 25-27, 36)):

In toto hoc psalmo agitur de Domino venturo; quare intelligitur Ipse, qui vocabit Jehovam Patrem suum, et qui erit Primogenitus, ita qui est Filius Dei.

[7] Pariter alibi, ubi vocatur

"Virga e trunco Jischaji" (Esaiam 11:1 1 );

"Germen Davidis" (Jeremiam 23:5-6);

"Semen Mulieris" (Genesis 3:15);

"Unigenitus" (Johannem 1:18 2 );

"Sacerdos in aeternum" et "Dominus" (Psalmus 110:4-5).

[8] In Ecclesia Judaica per "Filium Dei" intellectus est Messias, quem exspectaverunt, de quo sciebant quod nasceretur in Bethlechem. Quod per "Filium Dei" ab illis intellectus sit Messias, patet ex his locis: Apud Johannem,

Dixit Petrus, "Credimus et agnoscimus quod Tu sis Christus, Filius Dei viventis" (6:69).

Apud eundem,

"Tu es Christus, Filius Dei, qui in mundum venturus est" (11:27).

Apud Matthaeum,

Princeps sacerdotum interrogavit Jesum num esset Christus, Filius Dei; Jesus dixit, "Ego sum" (26:63-64; Marcus 14:62 3 ).

Apud Johannem,

"Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei" (20:31; tum Marcum 1:1).

Christus est vox Graeca, et significat Unum, similiter Messias in lingua Hebraea; quare dicit Johannes,

"Invenimus Messiam, quod est, si interpreteris, Christus" (1:42 [NCBSP: 41]),

Et alibi,

"Dixit mulier, Scio quod Messias veniat, qui dicitur Christus" (4:25).

[9] Quod Lex et Prophetae, seu totum Verbum Veteris Testamenti, sit de Domino, in primo articulo indicatum est; quare non alius per "Filium Dei" venturum potest intelligi, quam Humanum quod Dominus suscepit in mundo.

Ex quo sequitur, quod hoc intellectum sit per "Filium" a Jehovah e caelo dictum, cum baptizabatur,

"Hic est Filius meus dilectus, in quo complacuit Mihi" (Matthaeus 3:17 4 ; Marcus 1:11; Lucam 3:22);

Nam Humanum Ipsius baptizabatur. Et quando transformatus,

"Hic est Filius meus dilectus, in quo Mihi complacuit, Ipsum audite" (Matthaeus 17:5; Marcus 9:7; Lucam 9:35).

Tum etiam alibi

(Ut Matthaeus 8:29, 14:33, 27:43, 54 5 ; Marcus 3:11, 15:39; Johannem 1:18, 34, 50 (B.A. 18, 34, 49); 3:18, 5:25, 10:36, 11:4).

脚注:

1. 1 pro "1-2, 20"

2. Joh. pro "Gen."

314:62 pro "11:27"

4. iii. pro "xiii."

5. xxvii. pro "xviii."

  
/65