圣经文本

 

Genesis第3章

学习

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Amore Conjugiali#135

学习本章节

  
/535  
  

135. Post haec sumserunt chartam, et tertium objectum ventilationis legerunt, quod erat, Quid significat Arbor vitae, quid Arbor scientiae boni et mali, et quid Esus ex illis; et rogaverunt omnes, ut illi qui ex Oriente erant, evolverent hoc arcanum, quia profundioris intellectus est, et quia illi qui ex Oriente sunt, in flammea luce, hoc est, in amoris sapientia sunt; et haec sapientia intelligitur per Hortum in Edene, in quo illae duae Arbores positae fuerunt; et responderunt, "dicemus, sed quia homo non sumit quicquam ex se, sed ex Domino, dicemus ex Ipso, at usque a nobis sicut a nobis;" et tunc dixerunt: "Arbor significat hominem, et fructus ejus, bonum vitae; inde per Arborem vitae significatur homo vivens ex Deo, seu Deus vivens in homine; et quia amor et sapientia, ac charitas et fides, seu bonum et verum, faciunt vitam Dei in homine, per Arborem vitae significantur haec, et inde homini vita aeterna; simile significatur per Arborem vitae, e qua dabitur edere, Apoc. 2:7. Apoc. 22:2, 14.

[2] Per Arborem scientiae boni et mali, significatur homo credens quod vivat ex se, et non ex Deo; ita quod amor et sapientia, charitas et fides, hoc est, bonum et verum, sint in homine ejus et non Dei; hoc credens quia cogitat et vult, ac loquitur et facit, in omni similitudine et apparentia sicut ex se; et quia homo ex hac fide sibi persuadet, quod Deus indiderit Se, 1 seu infuderit suum Divinum in illum, ideo dixit serpens, "Novit Deus, quo die comederitis de fructu illius Arboris, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum," Gen. 3:5.

[3] Per Esum ex illis Arboribus significatur receptio et appropriatio, per esum ex Arbore vitae receptio vitae aeternae, et per esum ex arbore scientiae boni et mali receptio damnationis; ideo etiam uterque, Adamus et ejus uxor, una cum serpente, maledicti sunt; per serpentem intelligitur diabolus quoad amorem sui et fastum propriae intelligentiae, et hic amor est possessor illius arboris, et homines qui in fastu ex illo amore sunt, illae arbores sunt. Sunt itaque illi in enormi errore, qui credunt Adamum sapuisse et bonum fecisse ex se, et hoc fuisse statum ejus integritatis; cum tamen ipse Adamus propter illam fidem maledictus est; hoc enim significatur per edere ex arbore scientiae boni et mali; quare tunc excidit ex statu integritatis, qui illi fuit ex eo, quod crederet se sapere et bonum facere ex Deo, et nihil ex se, hoc enim intelligitur per edere ex arbore vitae. Solus Dominus, cum fuit in Mundo, sapuit ex Se, 2 et bonum fecit ex Se, 3 quia Ipsum Divinum a nativitate fuit in Ipso et Ipsius, quare etiam ex propria potentia factus est Redemptor et Salvator:"

[4] ex his et illis conclusum fecerunt hoc, "Quod per Arborem vitae, et per Arborem scientiae boni et mali, et per Esum ex illis, significetur quod vita homini sit Deus in illo, et quod tunc ei Coelum et Vita aeterna; at quod mors homini sit persuasio et fides, quod vita homini non sit Deus sed ipse, unde ei Infernum et Mors aeterna, quae est damnatio."

脚注:

1. Prima editio: se,

2. Prima editio: se,

3. Prima editio: se,

  
/535