圣经文本

 

Genesis第3章

学习

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#308

学习本章节

  
/10837  
  

308. Quid ‘oriens’ significat et quid ‘hortus Edenis’, prius ostensum est, quare illis non immorandum: sed quod cherubi significent providentiam Domini ne homo ex proprio, sensuali et scientifico, vesane intret in mysteria fidei, et illa profanet, et sic pereat, ex nullis non locis in Verbo ubi cheruborum mentio fit, constare potest. Quia Judaei tales erant ut si aliquid manifeste novissent de Adventu Domini, de repraesentativis seu typis Ecclesiae, quod significarent Dominum, de vita post mortem, de interiore homine, et 1 sensum internum Verbi, quod profanavissent, et in aeternum periissent, quare repraesentatum hoc per cherubos ad propitiatorium super arca, super aulaeis habitaculi, super velo, similiter in templo, et significatum quod Dominus custodiverit, Exod. 25:18-21; 26:1, 31; 1 Reg. 6:23-29, 32, 35. Nam arca, in qua testimonium, significabat idem ac hic ‘arbor vitarum’, seu Dominum et caelestia quae unice sunt Domini; inde quoque Dominus multoties dicitur ‘Deus Israelis insidens cherubis’: et cum Aharone et Mose locutus est inter cherubos, Exod. 25:22; Num. 7:89.

Describitur hoc manifeste apud Ezechielem ubi haec,

Gloria Dei Israelis elevata est desuper cherubo, super quo fuerat, ad limen domus, clamavit ad virum indutum lineis, ... et dixit ad illum, Transi per medium urbis, per medium Hierosolymae, et signa signum super frontes virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus: et istis dixit, ... Transite per urbem post illum, et percutite, ne parcat oculus vester, neque clementia utamini; senem, juvenem, et virginem, et infantem, et mulieres occidite ad deletionem; ... polluite domum, et implete atria confossis, Ezech. 9:3-4, 5-6, 7; et porro, Dixit ad virum indutum lineis, Intra inter rotam ad subter cherub, et imple volas tuas prunis ignis ab inter cherubos, et sparge super urbem; ... Misit cherub manum suam ab inter cherubos ad ignem, qui inter cherubos, tulit et dedit in volas induti lineis, et sumpsit et exivit, 10:1-7;

ex quibus constat quod Domini providentia ne penetrarent in mysteria fidei, significetur per ‘cherubos’, et quod ideo relicti sint suis vesanis cupiditatibus, quae hic quoque significantur per ‘ignem qui spargeretur super urbem’, et quod ‘nulli parceretur’.

脚注:

1. It seems that si novissent is to be understood here.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.