圣经文本

 

Genesis第3章

学习

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#219

学习本章节

  
/10837  
  

219. Quod per ‘vocem Jehovae Dei sibi euntem in horto’ intelligatur dictamen quod metuebant, constare potest a significatione ‘vocis in Verbo, ubi ‘vox Jehovae’ accipitur pro Ipso Verbo, pro doctrina fidei, pro conscientia, seu interna animadvertentia, etiam pro omni redargutione inde; quare etiam fulmina vocantur ‘voces Jehovae, ut apud Johannem, Angelus clamavit tunc voce magna, sicut leo rugit, cumque clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas, Apoc. 10:3, 4;

pro quod tunc vox externa et interna;

apud eundem,

In diebus vocis septimi angeli, ... consummandum es mysterium Dei, Apoc. 10:7,

similiter:

apud Davidem,

Cantate Deo, ... psallite Domino, ... equitanti super caelis caelorum antiquitatis; ecce dabit in voce Sua, vocem roboris, Ps. 68:33, 34 [KJV Ps. 68:32, 33];

‘caeli caelorum antiquitatis’ pro sapientia Antiquissimae Ecclesiae; ‘vox’ pro revelatione, tum pro dictamine interno:

apud eundem,

Vox Jehovae super aquis, ... vox Jehovae in potentia; vox Jehovae in gloria; vox Jehovae confringens cedros; ... vox Jehovae succidens flammas ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum; ... vox Jehovae parturire facit cervas; et denudat silvas, Ps. 29:3-5, 7-9:

et apud Esaiam,

Audiri faciet Jehovah excellentiam vocis Suae, ... nam a voce Jehovae consternabitur Asshur, 30:30, 31.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.