圣经文本

 

Genesis第3章

学习

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#562

学习本章节

  
/962  
  

562. "Ubi aleretur ibi tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis," significat ut propter astutiam seducentium circumspecte provideatur ut veniat inter plures usque dum crescit ad suum statutum. - Per "ali," cum de Nova Ecclesia, significatur provideri ut veniat inter plures, ut supra (547); per "tempus et tempora et dimidium temporis" significatur ad finem et principium, ita dum a paucis crescit ad plures usque ad suum statutum, ut quoque supra (547); per "faciem serpentis" significatur astutia seducentium, per "faciem" astutia, et per "serpentem" seducentes; quod per "serpentem" significentur seducentes, patet ab his in hoc capite, "Conjectus est Draco magnus, Serpens antiquus, qui seducit orbem terrarum totum," (vers. 9); et alibi,

"Comprehendit Draconem, Serpentem antiquum, et conjecit eum in abyssum, ne Seduceret gentes amplius," (Apocalypsis 20:2-3);

simile hic quod per Serpentem qui seduxit Evam et Adamum, intelligitur, de quo dicitur Et Serpens factus est astutus prae omni fera agri; et dixit mulier ad Jehovam, Serpens seduxit me," (Genesis 3:1, 13).

Per "faciem" in Verbo significatur id quod interius apud hominem est, quia facies est typus animi ejus formata ad correspondentiam; inde per "faciem serpentis significatur ira, odium et astutia. Per "tempus, tempora et dimidium temporis," significatur hic simile quod per "dies mille ducentos sexaginta," vers. 6, ubi haec, "Et Mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ubi alant illam diebus mille ducentis sexaginta;" quae explicata videantur supra (547). Simile etiam quod per "Tres dies et dimidium," (Apocalypsis 11:9, 11); 1

tum per "Annos tres et menses sex" cum fames, (Luca 4:25);

simile etiam quod apud Danielem, per "Tempus statum temporum statorum et dimidium cum consummaturi dispergere manum populi sanctitatis," (12:7). 2

脚注:

1. 11 pro "10"

2. 7 pro "9"

  
/962