圣经文本

 

Genesis第29章

学习

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5704

学习本章节

  
/10837  
  

5704. ‘Primogenitus secundum primogenituram suam, et minorennis secundum minorennitatem suam’: quod significet secundum ordinem verorum sub bono, constat ex significatione ‘consedere secundum primogenituram, et secundum minorennitatem’ quod sit secundum ordinem verorum sub bono; filii enim Israelis repraesentant vera Ecclesiae in suo ordine, videatur explicatio ad Gen. xxix et xxx; ideo ‘consedere secundum nativitatem eorum’ est secundum ordinem verorum; sed vera Ecclesiae, quae ‘filii Israelis’ repraesentant, in nullum ordinem veniunt nisi per bonum 1 Christianum, hoc est, per bonum charitatis erga proximum et amoris in Dominum; in bono enim est Dominus, et inde in bono est caelum, consequenter in bono est vita, ita vis agens viva, nusquam autem in vero absque bono; quod bonum 2 ad sui instar 3 ordinet vera, 4 patet manifeste ab amore quocumque, etiam ab amoribus 5 sui et mundi, ita ab amore vindictae, odii et similium malorum; qui in illis sunt, vocant malum bonum, quia malum illis est jucundum, hoc illorum bonum ita dictum ordinat falsa, quae illis sunt vera, ita ut faveant, et tandem omnia haec, nempe falsa quae vocant vera, in talem ordinem disponit ut fiat persuasio; sed ordo ille est qualis est ordo in inferno; at ordo verorum sub bono caelestis amoris, est qualis ordo in caelis; inde etiam homo, apud quem talis ordo est, hoc est, qui regeneratus est, vocatur exiguum caelum et quoque est caelum in exiguissima forma, interiora enim ejus correspondent caelis.

[2] Quod bonum sit quod ordinat vera, patet ab ordine in caelis; ibi omnes societates dispositae sunt secundum vera sub bono quae a Domino; Dominus enim non est nisi quam Divinum Bonum, Divinum autem Verum non est in Domino sed procedit a Domino; secundum Divinum hoc Verum sub Divino Bono ordinatae sunt omnes societates in caelis. Quod Dominus non sit nisi quam Divinum Bonum, et quod Divinum Verum non sit in Ipso sed procedat ab Ipso, illustrari potest comparative a sole mundi; sol non est nisi quam ignis, at lux non est in illo sed procedit ab illo; et quoque quae lucis sunt in mundo, sicut formae vegetabiles, etiam in ordinem disponuntur a calore qui procedit ab igne solis et est in luce ejus, ut constat tempore veris et aestatis; quia universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, ita quoque hoc universale; sol repraesentat 6 Dominum, ignis ibi Divinum Ipsius Amorem, calor inde bonum quod inde fluit, et lux vera quae fidei; et quia repraesentant, etiam in Verbo per ‘solem’ in sensu spirituali intelligitur Dominus 7 , n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4321 fin. , 5097, 5377, per ‘ignem’ amor, n. 934, 4906, 5071, 5215, ita solis ignis repraesentative est Divinus Amor et inde calor est bonum ex amore Divino; 8 quod per ‘lucem’ verum, videatur n. 2776, 3138, 3190, 3195, 3222, 3339, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4409, 4413, 4415, 4526, 5219, 5400.

脚注:

1. nempe

2. The Manuscript inserts etiam.

3. ordinat

4. The Manuscript inserts hoc.

5. The Manuscript inserts contrariis, ut ab amore.

6. The Manuscript inserts Ipsum.

7. The Manuscript inserts quia est sol caeli.

8. et

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.