圣经文本

 

Genesis第29章

学习

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3249

学习本章节

  
/10837  
  

3249. ‘Orientem versus, ad terram orientis’: quod significet ad bonum fidei, constat ex significatione ‘orientis et terrae orientis’, de qua sequitur; bonum fidei quod significatur per ‘terram orientis’ non aliud est quam quod in Verbo vocatur charitas erga proximum; et charitas erga proximum non aliud quam vita secundum praecepta Domini; quod per ‘terram orientis’ illud significetur, videatur n. 1250; idcirco qui in cognitionibus boni fidei fuerunt, dicti sunt ‘filii orientis’; terra filiorum orientis erat Aram seu Syria; quod ‘Aram seu Syria’ sint cognitiones boni, videatur n. 1232, 1234; et ‘Aram Naharaim seu Syria fluviorum’ sint cognitiones veri, n. 3051, et quia per ‘Syros seu filios orientis’ significati sunt qui in cognitionibus boni et veri, illi prae reliquis dicti sunt sapientes, ut in 1 1 libro Regum, ubi de Salomone,

Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, 5:10 [KJV 4:30];

et apud Matthaeum, de illis qui venerunt ad Jesum cum natus,

Sapientes ab oriente venerunt Hierosolymam, dicentes, Ubi est ille Rex Judaeorum, qui natus est? vidimus enim Ejus stellam in oriente, et venimus ut adoremus Ipsum, 2:1, 2;

[2] in Syria enim erant ultimae reliquiae Ecclesiae Antiquae, quare ibi erant cognitiones boni et veri; ut quoque constare potest a Bileamo, qui non modo adoravit Jehovam, sed etiam de Domino prophetavit ac Ipsum vocavit Stellam e Jacobo, et sceptrum ex Israele, Num. 24:17: quod ille ex filiis orientis in Syria fuerit, patet, ipse enim de se dicit cum edidit enuntiatum suum, E Syria adduxit me Balakus rex Moabi, de montibus orientis, Num. 23:7: quod Aram seu Syria fuerit ubi filii orientis, etiam constare potest ex eo quod, cum Jacobus in Syriam iret, dicitur ‘ivisse terram filiorum orientis’, Gen. 29:1.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.