圣经文本

 

Genesis第28章

学习

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4560

学习本章节

  
/10837  
  

4560. ‘Quia ibi revelati ad illum dii’: quod significet sancta vera, constat ex significatione ‘deorum’ quod sint sancta vera, de qua n. 4402; quod haec adjuncta bono per ‘Jacobum’ repraesentato, significatur per ‘deos ibi 1 ei revelatos’. Quod locus ille vocatus sit El-Bethel, et tamen prius cap. 28:19, et quoque postea vers. 2 15 hujus capitis, Bethel, tum quod hic cum vocatur El-Bethel 3 , dicatur ‘quia ibi revelati ad illum dii’ in plurali, ac postea vers. 15, ‘ubi locutus cum illo Deus’ in singulari, arcanum sit, et quod arcanum illud non sciri possit quam ex sensu interno, patet; sunt praeterea plura arcana quae in illis 4 recondita latent, sed illa non detegi possunt. 5

脚注:

1. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Bethel, in the First Latin Edition

4. his

5. An interesting deletion follows: vix enim hoc quod dictum est, ad captum tametsi simplex, capitur, ab illis qui respective simplex, capi potest, si capi possit, creditur. It is probable that ab illis qui respective starts a new statement: the former being left incomplete.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.