圣经文本

 

Genesis第27章

学习

   

1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Cui respondit : Adsum.

2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.

3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,

4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

6 dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :

7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.

8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :

9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :

10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

11 Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :

12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.

13 Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.

14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.

15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :

16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :

17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.

18 Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?

19 Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.

20 Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.

21 Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, Vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.

23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,

24 ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.

25 At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

26 dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.

27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.

29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,

31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

32 Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.

33 Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?

34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.

35 Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.

36 At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?

37 Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?

38 Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,

39 motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,

40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.

42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.

43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :

44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,

45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?

46 Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4290

学习本章节

  
/10837  
  

4290. In sensu interno historico per ‘dixit non mittam te quin benedixeris mihi’ significatur quod instarent ut essent repraesentativi; instare enim significatur per ‘non mittam 1 te’, et repraesentativum Ecclesiae per ‘benedici’. Quod hanc rem attinet, nempe quod Jacobi posteri institerint ut essent repraesentativi Ecclesiae, et quod non prae ceteris gentibus electi sint, non quidem ita constare potest ex historicis Verbi in sensu litterae, ex causa quia historica Verbi in sensu litterae involvunt arcana caeli, ac ideo ita sequuntur in serie; et quia ipsa nomina significant res, immo plura nomina in sensu supremo Ipsum Dominum, ut Abrahamus, Jishakus, et Jacobus, qui quod Dominum in supremo sensu significent, in illis quae praecedunt, multis 2 ostensum est, videatur etiam n. 1965, 1989, 2011, 3245, 3305 f. , 3439.

[2] Quod Jacobi posteri non electi fuerint, sed institerint ut apud illos Ecclesia esset, constare potest in pluribus locis Verbi ex sensu ejus interno historico, et aperte in his apud Mosen,

Locutus est Jehovah ad Mosen, Ascende hinc tu et populus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti, in terram quam juravi Abrahamo, Jishako et Jacobo, dicendo, Semini tuo dabo illam; ... non ascendam in medio tui, eo quod populus durus cervice tu, ne consumam te in via. Cum audirent 3 populus verbum malum hoc, luxerunt, et posuerunt quisque ornatum suum a super se; ... et Moses sumpsit tentorium, et tetendit illud sibi extra castra, procul removendo e castris; ... dixit Moses ad Jehovam, Vide Tu dicens ad me, Ascendere fac populum hunc, cum Tu non notum feceris mihi, quem missurus sis mecum; ... jam ergo si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, notas 4 quaeso fac mihi vias Tuas, ut cognoscam de Te, quod invenerim gratiam in oculis Tuis; vide etiam quod populus Tuus gens haec: dixit itaque, Facies Meae iturae, donec quietem dedero tibi, Exod. 33:[33:1, 3, 4, 7, 12-14];

dicitur hic quod Moses ascendere fecerit populum e terra Aegypti; tum dein quod deposuerint ornatum et luxerint, et quod Moses tetenderit tentorium 5 extra castra et sic quod Jehovah annuerit; ita manifeste quod ipsi institerint:

[3] apud eundem,

Dixit Jehovah ad Mosen, Quousque irritabunt Me populus hic? et quousque non credent in Me, ob omnia signa quae feci in medio ejus? percutiam illum peste, et exstinguam illum, et faciam te in gentem magnam et validam prae illo.... Sed supplicavit Moses, et exoratus... Jehovah dixit 6 ,

Propitius ero juxta verbum tuum; attamen, vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra; nam quantum ad omnes viros, qui viderunt gloriam Meam, et signa Mea, quae feci in Aegypto, et in deserto, tentaverunt tamen Me his decem vicibus, nec oboediverunt voci Meae, si videbunt terram quam juravi patribus eorum, omnes irritantes Me non videbunt eam; ... in deserto hoc concident corpora vestra; ... infantes autem vestros introducam, Num. 14:[11-13, 20-23, 29, 31];

ex his quoque patet quod Jehovah voluerit exstinguere illos, proinde apud illos Ecclesiam non instaurare, sed quod institerint, ac ideo factum 7 : praeter etiam alibi pluries, cum Jehovah gentem illam toties rebellem prorsus delere voluisset, sed toties per supplicationes se exorari passus.

[4] Simile etiam involvit quod Bileamo non permissum maledicere populo illi, Num. 22, 23, 24; et quoque alibi ubi dicitur quod paenituerit Jehovam quod populum illum introduxerit; tum quod Jehovah exoratus sit'; ut et quod toties novum foedus cum illo pepigerit: talia significantur in sensu interno historico per haec verba, ‘non mittam te quin benedixeris mihi; simile etiam’ per quod Jacob primogenituram Esavo, tum quoque benedictionem ei fraude abstulerit, Gen. 25 et 27.

脚注:

1. mittere

2. manifeste

3. audiret

4. notum in the Manuscript, , in the First Latin Edition, Schmidius In Arcana Coelestia 10565 Swedenborg has notam viam tuam

5. The First Latin Edition inserts suum

6. est Jehovah, tunc dixit Jehovah

7. et sic quod exoratus Jehovah fuerit

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.