圣经文本

 

Genesis第2章

学习

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

来自斯威登堡的著作

 

De Divina Providentia#313

学习本章节

  
/340  
  

313. Quales illi sunt qui in propria prudentia, et quales qui in prudentia non propria, et inde in Divina Providentia sunt, describitur in Verbo per Adamum et Chaivam uxorem ejus in horto Edenis, ubi binae arbores, una vitae, et altera scientiae boni et mali, et per eorum esum ex hac arbore; quod per Adamum et Chaivam uxorem ejus in sensu interno seu spirituali intelligatur et describatur Antiquissima Domini Ecclesia in hac tellure, prae sequentibus nobilis et coelestis, videatur supra 241; per caetera significantur haec sequentia;

[2] per hortum Edenis significatur sapientia hominum illius Ecclesiae; per arborem vitae Dominus quoad Divinam Providentiam, et per arborem scientiae homo quoad propriam prudentiam; per serpentem sensuale et proprium hominis, quod in se est amor sui et fastus propriae intelligentiae, ita diabolus et satanas; per esum ex arbore scientiae, appropriatio boni et veri, quod haec non a Domino et inde Domini sint, sed quod ab homine et inde hominis; et quia bonum et verum sunt ipsa Divina apud hominem, per bonum enim intelligitur omne amoris, et per verum omne sapientiae, ideo si homo vindicat sibi illa ut sua, non potest aliter credere quam quod sit sicut Deus, quare dixit serpens, "Quo die comederitis de eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum," Genesis 3:5; ita quoque faciunt illi qui in amore sui, et inde fastu propriae intelligentiae sunt, in inferno;

[3] per damnationem serpentis significatur damnatio proprii amoris et propriae intelligentiae; per damnationem Chaivae damnatio proprii voluntarii, et per damnationem Adami damnatio proprii intellectualis; per spinam et tribulum, quae terra germinabit illi, significatur mere falsum et malum; per ejectionem ex horto significatur deprivatio sapientiae; per custoditionem viae ad arborem vitae tutela Domini ne sancta Verbi et Ecclesiae violentur; per folia ficus per quae texerunt nuditates, significantur vera moralia, per quae velantur illa quae amoris et fastus eorum sunt; et per tunicas pellis, quibus postea vestiebantur, significantur apparentiae veri, in quibus solis sunt. Hic est intellectus illorum spiritualis. Sed maneat qui vult in sensu literae; sciat modo quod ille in Coelo ita intelligatur.

  
/340