圣经文本

 

Genesis第2章

学习

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#300

学习本章节

  
/10837  
  

300. Quod primum arcanum concernit, quod per Jehovam Deum intelligatur Dominus et simul caelum, observandum est quod in Verbo semper ex causa arcana Dominus dicatur nunc solum ‘Jehovah’, nunc ‘Jehovah Deus’, nunc ‘Jehovah’ et dein ‘Deus’, nunc ‘Dominus Jehovah’, nunc ‘Deus Israelis’, nunc ‘Deus’ solum, sicut in primo capite Geneseos, non nisi quam Deus, ubi etiam in plurali locutum, ‘faciamus hominem ad imaginem nostram’, nec prius quam in capite sequente, ubi de caelesti homine agitur, nominatur ‘Jehovah Deus’: Jehovah dicitur quia solus Est aut Vivit, ita ex Essentia; ‘Deus’ quia omnia potest, ita ex Potentia, ut constat in Verbo ubi distinguuntur, Esai. 49:4, 5; 55:7; Ps. 18:3, 29, 31, 32 [KJV 2, 28, 30, 31]; Ps. 38:16 [KJV Ps. 38:15]; quare unusquisque angelus aut spiritus qui cum homine locutus est, et quem aliquid posse putabant, vocabant Deum, ut constat apud Davidem,

Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum judicabit, Ps. 82:1: et alibi, Quis in aethere comparabitur cum Jehovah, assimilabitur Jehovae in filiis deorum, Ps. 89:7 [KJV Ps. 89:6]:

et alibi, Confitemini Deo deorum, ... confitemini Domino dominorum, Ps. 136:2, 3: ex potentia etiam homines vocati ‘dii’, ut Ps. 82:6; Joh. 10:34, 35;

etiam Moses ‘deus Pharaoni’, Exod. 7:1;

quare etiam Deus in plurali Elohim dicitur. Sed quia angeli ne hilum potentiae habent ex se, ut ipsi quoque fatentur, sed solum a Domino, et non est nisi unus Deus, ideo per ‘Jehovam Deum’ in Verbo intelligitur Dominus solus: at ubi ministerio angelorum quicquam fit, ut in capite primo Geneseos, tunc in plurali dicitur; hic quoque, quia homo caelestis, ut homo, non potuit comparari Domino, sed angelis, ideo dicitur quod ‘homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum’, hoc est sapiens et intelligens.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.